hymni Christiani anonymi 74

Other sections


Inmense caeli conditor,

Qui, mixta ne confunderent,

Aquae fluenta diuidens

Caelum dedisti limitem;

5

Firmans locum caelestibus

Simulque terrae riuulis,

Vt unda flammas temperet,

Terrae solum ne dissipet;

Infunde nunc, piissime,

10

Donum perennis gratiae,

Fraudis nouae ne casibus

Nos error atterat uetus.

Lucem fides inueniat,

Sic luminis iubar ferat,

15

Haec uana cuncta terreat,

Hanc falsa nulla conprimant.