hymni Christiani anonymi 72

Other sections


Aurora iam spargit polum,

Terris dies inlabitur,

Lucis resultat spiculum;

Discedat omne lubricum.

5

Phantasma noctis decidat,

Mentis reatus subruat,

Quidquid tenebris horridum

Nox adtulit culpae cadat,

Vt mane illud ultimum,

10

Quod praestolamur cernui,

In lucem nobis effluat,

Dum hoc tenore concrepat.