hymni Christiani anonymi 66

Other sections


Rerum creator optime

Rectorque noster, respice,

Nos a quiete noxia

Mersos sopore libera.

5

Te, sancte Christe, poscimus,

Ignosce tu criminibus;

Ad confitendum surgimus

Morasque nostras rumpimus.

Mentes manusque tollimus,

10

Propheta sicut noctibus

Nobis gerendum praecipit,

Paulusque gestis censuit

Vides malum quod gessimus,

Occulta nostra pandimus,

15

Preces gementes fundimus,

Dimitte quod peccauimus.