hymni Christiani anonymi 65

Other sections


Consors paterni luminis,

Lux ipse lucis et dies,

Noctem canendo rumpimus;

Adsiste postulantibus.

5

Aufer tenebras mentium,

Fuga cateruas daemonum,

Expelle somnolentiam,

Ne pigritantes obruat.

Sic, Christe, nobis omnibus

10

Indulgeas credentibus,

Vt prosit exorantibus

Quod praecinentes psallimus.

Praesta, Pater piissime,

Patrique compar unice,

15

Cum Spiritu Paraclito

Regnans per omne saeculum.