hymni Christiani anonymi 64

Other sections


Somno refectis artubus

Spreto cubili surgimus:

Nobis, Pater, canentibus

Adesse te deposcimus.

5

Te lingua primum concinat,

Te mentis ardor ambiat,

Vt actuum sequentium

Tu, sancte, sis exordium.

Cedant tenebrae lumini

10

Et nox diurno sideri,

Vt culpa, quam nox intulit,

Lucis labascat munere.

Precamur idem supplices

Noxas ut omnes amputes,

15

Et ore te canentium

Lauderis in perpetuum.