hymni Christiani anonymi 62

Other sections


Primo dierum omnium,

Quo mundus exstat conditus,

Vel quo resurgens conditor

Nos morte uicta liberat:

5

Pulsis procul torporibus

Surgamus omnes ocius

Et nocte quaeramus pium,

(Sicut prophetam nouimus),

Nostras preces ut audiat,

10

Suamque dextram porrigat,

Et hic piatos sordibus

Reddat polorum sedibus,

Vt quique sacratissimo

Huius diei tempore

15

Horis quietis psallimus,

Donis beatis muneret.