hymni Christiani anonymi 61

Other sections


Christe, qui lux es et dies,

Noctis tenebras detegis,

Lucifer lucem praeferens,

Lumen beatum praedicans,

5

Precamur, sancte Domine,

Defende nos in hac nocte,

Sit nobis in te requies,

Quietam noctem tribue.

Ne grauis somnus inruat,

10

Nec hostis nos subripiat;

Ne caro illi consentiens

Nos tibi reos statuat.

Oculi somnum capiant,

Cor ad te semper uigilet,

15

Dextera tua protegat

Famulos qui te diligunt.

Defensor noster adspice,

Insidiantes reprime,

Guberna tuos famulos,

20

Quos sanguine mercatus es.

Memento nostri, Domine,

In isto graui corpore,

Qui es defensor animae,

Adesto nobis, Domine.