hymni Christiani anonymi 60

Other sections


Christe, precamur adnue,

Mixtasque uoces fletibus

Semper benignus et pius

Venturam noctem suscipe.

5

Te corda nostra somnient,

Te per soporem sentiant,

Tuamque semper gloriam

Vicina luce concinant.

Vitam salubrem tribue,

10

Nostrum calorem refice,

Taetram noctis caliginem

Claritas tua inluminet.

Hymnis uota persoluimus,

Vesperque sacrum poscimus

15

Nostrum delens chirographum

Tuumque praestans editum.