hymni Christiani anonymi 59

Other sections


Deus, qui claro lumine

Diem fecisti, Domine,

Tuam rogamus gloriam

Dum pronus uoluitur dies.

5

Iam sol urgente uespero

Occasum suum graditur,

Mundum concludens tenebris,

Suum obseruans ordinem.

Sed tu, excelse Domine,

10

Precantes tuos famulos

Labore fessos diei

Quietos nox suscipiat;

Vt non fuscatis mentibus

Dies abscedat saeculi,

15

Sed tua tecti gratia

Cernamus lucem prosperam.