hymni Christiani anonymi 57

Other sections


Deus, qui certis legibus

Noctem discernis ac diem,

Vt fessa curis corpora

Somnus relaxet otio,

5

Te noctis inter horridae

Tempus precamur, ut, sopor

Mentem dum fessam detinet,

Fidei lux inluminet.

Hostis ne fallax incitet

10

Lasciuis corda gaudiis,

Secreta noctis aduocans,

Blandos in aestus corporis.

Subrepat nullus sensui

Horror timoris anxii;

15

Inludat mentem ne uagam

Fallax imago uisuum.

Sed cum profundus uinxerit

Somnus curarum nescius,

Fides nequaquam dormiat,

20

Vigil te sensus somniet.