hymni Christiani anonymi 53

Other sections


Dicamus laudes Domino

Feruente prompto spiritu,

Hora uoluta sexies

Nos ad orandum prouocat:

5

Quia in hac fidelibus

Verae salutis gratia

Beati agni hostia

Crucis uirtute redditur:

Cuius luce clarissima

10

Tenebricat meridies:

Sumamus toto pectore

Tanti splendoris gratiam.