hymni Christiani anonymi 48

Other sections


Deus, aeterni luminis

Candor inenarrabilis,

Venturus diei iudex,

Qui mentis occulta uides,

5

Tu regnum caelorum tenes,

Et totus in uerbo tu es,

Per Filium cuncta regis,

Sancti Spiritus tu fons es.

Trinum nomen, alta fides,

10

Vnum per omnia potens,

Mirumque per signum crucis

Tu rector inmensae lucis.

Tu mundi constitutor es,

Tu septimo throno sedes

15

Iudex, ex alto humilis

Venisti pati pro nobis.

Tu sabaoth omnipotens,

Hosanna summi culminis,

Tibi laus est mirabilis,

20

Tu rex primus, anastasis.

Tu fidei auditor es,

Et humiles tu respicis,

Tibi alta sedes thronus,

Tibi diuinus est honor.

25

Christo aeternoque Deo

Patri cum sancto Spiritu

Vitae soluamus munera

A saeculis in saecula.