hymni Christiani anonymi 45

Other sections


Lucis largitor splendide,

Cuius sereno lumine

Post lapsa noctis tempora

Dies refusus panditur,

5

Tu uerus mundi lucifer,

Non is qui parui sideris

Venturae lucis nuntius

Angusto fulget lumine,

Sed toto sole clarior

10

Lux ipse totus et dies,

Interna nostri pectoris

Inluminans praecordia:

Adesto, rerum conditor,

Paternae lucis gloria,

15

Cuius amota gratia

Nostra patescunt corpora;

Tuo quae plena Spiritu

Secum Deum gestantia

Nil rapientis perfidi

20

Diris pateant fraudibus,

Vt inter actus saeculi,

Vitae quos usus exigit,

Omni carentes crimine

Tuis uiuamus legibus.

25

Probrosas mentis castitas

Carnis uincat libidines,

Sanctumque puri corporis

Delubrum seruet Spiritus.

Haec spes precantis animae,

30

Haec sunt uotiua munera,

Vt matutina nobis sit

Lux in noctis custodiam.