hymni Christiani anonymi 44b

Other sections


Pater, qui caelos contines,

Cantemus nunc nomen tuum;

Adueniat regnum tuum,

Fiatque uoluntas tua.

5

Haec, inquam, uoluntas tua

Nobis agenda traditur:

Simus fideles spiritu,

Casto manentes corpore.

Panem nostrum cotidie

10

De te edendum tribue;

Remitte nobis debita,

Vt nos nostris remittimus.

Temptatione subdola

Induci nos ne siueris,

15

Sed puro corde supplices

Tu nos a malo libera.