hymni Christiani anonymi 44

Other sections


Deus, qui caeli lumen es

Satorque lucis, qui polum

Paterno fultum bracchio

Praeclara pandis dextera;

5

Aurora stellas iam tegit

Rubrum sustollens gurgitem,

Vmectis namque flatibus

Terram baptizans roribus.

Currus iam poscit Phosphorus

10

Radiis rotisque flammeis,

Quod caeli scandens uerticem

Profectus moram nesciens.

Iam noctis umbra linquitur,

Polum caligo deserit,

15

Typusque Christi Lucifer

Diem sopitum suscitans.

Dies dierum hagius es

Lucisque lumen ipse es,

Vnum potens per omnia,

20

Potens in unum Trinitas.

Te nunc, Saluator, quaesumus

Tibique genu flectimus:

Patrem cum sancto Spiritu

Totis rogamus uiribus.