Primus in orbe dies lucis primordia sumpsit,
Alter splendifluis caelum firmauit in oris,
Tertius undiuagum mare dat cum germine terrae,
Quartus habet Phoebum lunamque et sidera caeli,
5
Quintus plumigeras uolucres piscesque natantes,
Sextus quadrupedes, reptans hominesque sagaces.
Septimus est domino requies his rite peractis,
Non quia cunctipotens humano more laboret
Actibus aut fessus quaerat requiescere tandem,
10
Qui semper requietus agit faciensque quiescit,
Sed quod sacra quies typicis adoperta figuris
Multa gerat signis et pandat mystica nobis.
Dicta dei requies, quod rebus iure creandis
Ipsa modus fuerat cunctis et maxima finis;
15
Nam noua quaeque fiunt, iam tunc ordita probantur.
Dicta dei requies, quod nostra redemptio Christus
In carne ueniens et carnis uincla resoluens
Hoc redeunte die felici morte quieuit.
Dicta dei requies, quod nos post mille labores
20
Solus ubique fouens in se requiescere cogit
Nec datur ulla quies miseris nisi suscipit ipse.
Dicta quoque requies, mundana quod actio praesens
Post sex aetates, quas mundus in ordine currit,
Otia percipiens aeterna pace quiescit.
25
Dicta quoque requies, quae nobis ultima sors est,
Nam uitae cursu mundanae molis ad instar
Sex sunt aetates hominis et septima mors est.
Prima tenet ortum generis infantia simplex,
Altera deinde pueritia mollis habetur,
30
Tertia quae sequitur ipsa uocitatur adulta,
Quarta gerit uirtutis opem speciosa iuuenta,
Quinta senecta grauis et in ultima tempora uergens,
Sexta uenit senium, quae uitae terminat aeuum.
Haec tibi, rex summe, iussu conpulsus herili,
35
Seruulus Eugenius deuota mente dicaui.