Caeca profanatas coleret dum turba figuras,
Et manibus factos crederet esse deos,
Templa ruinosis haec olim struxerat aris,
Quis dabat obscaeno sacra cruenta Ioui.
5
Sed iussus ueniens, eremoque uocatus ab alta,
Purgauit sanctus hanc Benedictus humum
Sculptaque confractis deiecit marmora signis
Et templum uiuo praebuit esse Deo.
Huc properat caelos optat qui cernere apertos
10
Nec remouet uotum semita dura pium:
Semper difficili quaeruntur magna labore,
Artam semper habet uita beata uiam.
Huc ego cum scelerum depressus fasce subissem,
Depositum sensi pondus abesse mihi.
15
Credo quod et felix uita fruar insuper illa,
Oras pro Marco si, Benedicte, tuo.
Hunc plebs stulta locum quondam uocitauerat arcem,
Marmoreisque sacrum fecerat esse deis.
Quod tunc si uero signasset nomine quisquam,
20
Tartareum potuit iure uocare Chaos.
Ad quem caecatis errantes mentibus ibant,
Improba mortifero reddere uota Ioui.
Sed puto praeuisae culmen signauerat aulae,
Nomine tunc arcis templa moderna uocans.
25
In quibus aeternae damnatur porta gehennae,
Arxque modo uitae est, quae fuit ante necis.
De qua stelligeri pulsatur ianua caeli
Dum canit angelicis turba beata modis.
De qua conloqueris uero, Benedicte, Tonanti,
30
Monticola, et sacri dux eremita chori.
Ad quam tu ex alio monitus cum monte uenires,
Per deserta tibi dux, uia, Christus erat.
Namque duos iuuenes biuium produxit ad omne,
Qui te firmarent quod sequereris iter.
35
Hic quoque uiuenti iusto praedixerat uni:
His tu parce locis, alter amicus adest.
Se sibi sublato tenebris mons caelitus horret,
Et pallet nebulis concolor ipse suis.
Maerent, et largis distillant fletibus antra,
40
Cumque suis plangunt tabida lustra feris.
Teque lacus liquidi uero fleuere dolore,
Et sparsit laceras silua soluta comas.
Credar ficta loqui, nisi te, ne solus abires,
Tres subito corui promeruere sequi.
45
Hic quoque te clausum populi, te teste, requirunt,
Exspectas noctis cum pia festa sacrae.
Qui uelut orbati raucis tibi flere querelis
Instant, conuictus quod caruere tuo.
Ast huc perducto scopuli cessere, rubique,
50
Siccaque mirandas terra retexit aquas.
Certum est mons Christi, quod montibus imperet ipsis,
Subiecit pedibus mons caput ecce tuis.
Vtque suum tu sancte super uegetere cacumen,
Summisso tumidam uertice planat humum.
55
Neue fatigentur qui te, Benedicte, requirunt,
Molliter obliquum flectit ubique latus.
Hunc mons ipse tamen iuste tibi reddit honorem,
Qui meruit tantum, te decorante, bonum.
Arida tu cuius hortis componis amoenis,
60
Nudaque fecundo palmite saxa tegis.
Mirantur scopuli fruges, et non sua poma,
Pomiferisque uiret silua soluta comas.
Sic hominum steriles in fructum dirigis actus,
Sicca salutari flumine corda rigans.
65
Sic, rogo, nunc spinas in frugem uerte malignas,
Quae lacerant Marci pectora bruta tui.