Venantius Fortunatus spuriorum appendix 7

Altre sezioni


Agnoscat omne saeculum

Venisse uitae praemium:

Post hostis asperi iugum

Apparuit redemptio.

5

Esaias quae cecinit

Completa sunt in uirgine,

Annuntiauit angelus,

Sanctus repleuit spiritus.

Maria uentre concipit

10

Verbi fidelis semine,

Quem totus orbis non capit,

Portant puellae uiscera.

Radix Iesse floruit

Et uirga fructum edidit.

15

Fecunda partum protulit

Et uirgo mater permanet.

Praesepe poni pertulit

Qui lucis auctor extitit,

Cum patre caelos condidit,

20

Sub matre pannos induit.

Legem dedit qui saeculo,

Cuius decem praecepta sunt

Dignando factus est homo

Sub legis esse uinculo.

25

Adam uetus quod polluit,

Adam nouus hoc abluit,

Tumens quod ille deicit,

Humillimus hic erigit.

Iam nata lux est et salus,

30

Fugata nox et uicta mors,

Venite gentes, credite:

Deum Maria protulit.