Quem terra pontus aethera
Colunt adorant praedicant,
Trinam regentem machinam
Claustrum Mariae baiulat.
5
Cui luna, sol et omnia
Deseruiunt per tempora,
Perfusa caeli gratia
Gestant puellae uiscera.
Mirantur ergo saecula
10
Quod angelus fert semina,
Quod aure uirgo concipit
Et corde credens parturit.
Beata mater munere,
Cuius supernus artifex,
15
Mundum pugillo continens,
Ventris sub arca clausus est.
Benedicta caeli nuntio,
Fecunda sancto spiritu,
Desideratus gentibus
20
Cuius per aluum fusus est
O gloriosa domina.
Excelsa super sidera,
Qui te creauit prouide
Lactasti sacro ubere.
25
Quod Eua tristis abstulit
Tu reddis almo germine;
Intrent ut astra flebiles,
Caeli fenestra facta es.
Tu regis alti ianua
30
Et porta lucis fulgida.
Vitam datam per uirginem
Gentes redemptae plaudite.