Venantius Fortunatus spuriorum appendix 6

Other sections


Fortem fidelem militem,

Caeli secutum principem,

Dionysium martyrem

Plebs corde, uoce personet.

5

Clemente Roma praesule

Ab urbe missus adfuit,

Verbi superni seminis

Vt fructus esset Galliae.

Opus sacratum construit;

10

Fidem docet baptismatis,

Sed audientium caecitas

Munus repellit seminis.

Instante sacro antistite

Errore plebem soluere

15

Dum spem salutis ingerit,

Tormenta mortis incidit.

Tenetur a gentilibus

Christi placens altaribus,

Amore tantae gloriae

20

Poenas libenter excipit.

Vnum quod illi defuit,

Pro rege colla tradidit:

Dilectionem pectoris

Ceruice caesa prodidit.

25

Magnus sacerdos qui dabat

Templi sacrata munera,

Fuso beato sanguine

Est factus ipse uictima.

Felix pio de uulnere,

30

Quae poena palmam praebuit!

Qui morte mortem conteris,

Nunc regna caeli possides.

Gloria sit deo patri,

Gloria unigenito,

35

Vna cum sancto spiritu

In sempiterna saecula.