Terentius Andria, alter exitus


Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo.

Operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae.

Tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. Ah,

Perii, Daue, de meo amore ac uita <nunc> sors tollitur.

5

Non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile.

Occidi, Daue. Mane. Perii. Id quamobrem non uolui eloquar:

Non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem ... Hem! Tace.

Sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita

Nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis.

10

Nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit,

Detur. Bene factum. Adi atque age homini gratias. Salue, Chremes,

Amicorum meorum omnium mihi †agissime.

Quod mihi non minus est gaudio quam id <quod uolo>

Quod <abs te expecto et summo studio> abs te expeto

15

Me repperisse ut habitus antehac fui tibi.

Animum, Charine, quod ad cumque applicaueris

Studium exinde ut erit tute existimaberis.

Id ita esse facere coniecturam ex me licet:

Alienus abs te tamen quis tu esses noueram.

20

Ita res est. Gnatam tibi meam Philumenam

Vxorem et dotis sex talenta spondeo.