Lingua prophetarum cecinit de uirgine partum:
Nuntia fert terris angelus ista poli.
Consona uox hominum memorat hoc ferre puellam,
Quod daret absque uiro germine uirgo uirum.
5
Hoc euangelio concordans pandit Esaias:
Quae deus inspirat, haec canit ipse tuba
Eloquio torrens et rite profunda locutus,
Emmanuhel nostrum uirgine dante canens.
Praedicens olim ut de matre Tonantis honore
10
Radicis florem Iessea uirga daret.
Virgo haec uirga fuit, de qua est flos Christus obortus,
Cuius odor uiuax membra sepulta leuat,
Laxus morte iacens de cuius aromate tactus
Postque diem quartam Lazarus ore reflat.
15
Hanc Hieremiai utero ipso sanctificatus
Monstrans uoce pari sic quoque uatis ait:
"Ecce dies uenient et Dauid suscito germen
Et regnabit rex atque erit hic sapiens".
Hoc germen iustum uirgo est et rex suus infans
20
Iudicium faciens arbiter, orbis erus.
Psalmographi plectro cantata est ista uirago,
Cum daret arte melos uox lyra chorda chorus:
"Mater Sion dicet: homo et homo factus in illa".
Ipse hanc fundauit, factus in ipsa homo hic.
25
Sic quoque: qui fundauit eam est altissimus ipse".
Haec Sion mater uirgo Maria fuit.
Qua tanquam sponsus thalamo procedit ab aluo
Exultatque gigans Christus eundo uiam.
O uteri thalamus, noua iunctio facta salutis,
30
Qua deus atque caro nupsit honore nouo!
Quod deus amplexus carnem est, caro iuncta cohaesit:
Stat deus et homo fit Christus, utrumque genus.
Non deus in carnem est uersus: deus accipit artus,
Non se permutans, sed sibi membra leuans,
35
Cuius non poterat deitas per aperta uideri,
Velamen sumpsit carne uidendus homo,
Vnus in ambabus naturis, uerus in ipsis,
Aequalis matri hinc, par deitate patri,
Non sua confundens, sibi nostra sed omnia nectens,
40
Quem sine peccato gignit origo uirum,
De patre Datus habens diuina humanaque matris,
De patre sublimis, de genetrice humilis.
Quando incorporeus pie corporis induit artus,
Vnde aequalis matri, fit minor inde patri.
45
Carnem animam ossa cutem neruos uenas femur ungues,
Formam serui adsumens est minor inde patris.
Sed redeo qua uirgo trahit mihi laude canenda,
Qualis nulla fuit, nulla futura uenit.
"Quemque pluunt nubes iustum de rore superno;
50
Haec saluatorem germine terra dedit".
"Haec porta est clausa, in quam intrat uir nemo nec exit,
Ni dominus solus, cui quoque clausa patent".
Cuius in aduentu exiluit de uentre Iohannes,
Infans nec natus munere praeco nouus,
55
Trans uterum matris quasi per specularia cernens,
Materna et puero membra fenestra fuit.
Quando exultauit uentrem de uentre salutans,
Dum pede non potuit, motibus iit iter.
Credo et prostratus iacuit palmasque tetendit,
60
Ante redemptorem paruula membra mouens.
Corrigiamque pedum est cuius non soluere dignus,
Pronus adorauit, credo, tremente genu.
Nobilis Elisabeth, de qua canit alta prophetans,
Haec operante deo germine laeta refert:
65
"O benedicta inter mulieres, unde mihi hoc,
Me ut mater domini uisitet alma mei"?
Hanc Gabrihel uocitat benedictam laude puellam
Et merito extollit quae noua dona gerit,
Quae genitura foret benedictum germine fructum,
70
Quem Hieremias uoce tonante refert.
"Hic deus est noster, non absque illo alter habetur;
Post haec in terris uisus homo est habitus".
Quem Danihel sanctum sanctorum praedicat unum,
De monte excisus qui angulus et lapis est.
75
De quo Moyses ait: "deus excitat ecce prophetam
Vobis ex uestris fratribus, orbis opem.
Si qua anima hunc non audierit, qui exterminat illum
De populo uindex ipse propheta suo".
Dauid dixit: "adorabunt hunc munere reges,
80
Seruibunt gentes et Saba dona dabit".
Accipiens Simeon manibus quem iustus utrisque
Decrepitus senio haec pia uerba dedit:
"Nunc dimitte in pace tuum seruum, auctor ab alto,
Viderunt oculi iam quia uota mei,
85
Quando salutare hoc merui, tua uerba secundum,
Ferre manu et uisu cernere iure deum".
O sacra uirgo dei talem generando Maria,
Per quem lumen habet plebs tenebrosa prius!
In regione umbrae mortis lux orta refulsit,
90
Admirabilis est, consiliarius hic,
Qui deus est, fortis, pater atque in saecula princeps
Cuiusque imperii pax sine fine manet.
Rorarunt caeli nubes iustumque pluerunt,
Quem saluatorem germine uirgo dedit,
95
Aegypti, labor Aethiopum Sabaimque sublimes
Ad quem transibunt mente sequendo deum;
Est in quo tantum deus et non est deus absque hoc,
Hic deus absconsus, qui deus Israhel est;
Cuius iustitia est lumborum cingulum et idem
100
Eius renis adest cinctoriumque fides;
Reguli et aspidis ausa manus penetrare foramen,
Ablactatus agens nec nocet ullus ei;
Astans in signum populorum, eiusque sepulchrum
Nobile adorandum gloria quanta tegit!
105
Quem dominatorem terrae misit Moabitis,
Petra ex deserti qui pius agnus adest.
De quo Zacharias: "exulta, filia Sion,
Iustus, saluator, rex tuus ecce uenit
Ascendens asinam super aut asinae quoque pullum,
110
Quadrigas perdens ex Ephraim et equum",
Vnde et Micheas: "et tu" inquit "Bethleem Efrata,
Paruulus in Iuda milibus ipse manes:
Egredietur, qui dominator in Israhel, ex te,
Egressusque potens eius ab initio".
115
Lumen sanctorum in splendoribus, ex utero quem
Ante Luciferum progenuitque pater.
Liuores nostros sanans liuore beato
Et ueteres maculas sanguinis amne lauat.
O uirgo insignis nobisque medella monades,
120
Quam deus impleuit totius orbis ope,
Quaeque creatorem meruisti uentre tenere
Et generare diem concipiente fide,
Mundatura nouo partu de crimine mundum
Atque sacro fetu progenitura deum!
125
Humano generi genuit quos Eua dolores
Curauit genitus, uirgo Maria, tuus.
Peccati iaculo defixa in stirpe cicatrix
Vlcera nulla gerit nec sua signa patent.
Sucus amarus enim uetiti de cortice ligni
130
Stante redemptoris de cruce dulce sapit.
Sub pomi specie mors tunc de fronde pependit;
Nunc tuus est uterus hinc cibus atque salus.
Fructu sancta pio renouasti tempora rerum
Lucidiorque dies te generante nitet.
135
Post tenebras solem reuocat tuus aluus in orbem,
Cum domini iubaris irradiauit apex.
In te habitans mundi lumen statione corusca
Floruit interius per tua membra deus.
Tam uiuax fulgor penetrans et ad ima profundi
140
Orbem alit, astra regit, Tartara luce replet.
Cuius mundi uno est haec machina tecta pugillo
Clauditur in fibris, casta puella, tuis,
Supportans fabricata fabrum et humana Tonantem,
Virgula radicem, facta creantis opem.
145
Qualiter illa nouum tenuerunt uiscera lumen,
Quod decus intus erat, quis honor inde foras!
Gaudia quanta sinus hilaris tuus ille uehebat,
Cum tua membra premens plus releuabat onus!
Tum genetrix de fasce leuis, de prole salubris
150
Rem splendoris habens (lux neque pondus erat),
Auxilium de flore gerens, de fruge leuamen,
Spem et caeli panem spica nouella ferens.
Cuius stella erat et sol matutinus in aluo,
Infra arcam abscondens fulgida luna iubar,
155
Anniculum portans agnum antiquumque gigantem
Deque tribu Iuda qui leo fortis erat,
Cornua producens uitulus ceu rhinocerotis,
Arduus, elatis naribus alta fremens,
Regulus atque aspis cedunt cui, cuncta uenena,
160
Vipera seu dipsas, seps draco cenchris ..,
Paruulus ipse puer, persona uetusta dierum,
Egressus cuius stat sine principio,
Cuius diffusa in labiis est gratia florens,
Speciosus forma prae genitis hominum,
165
Cuiusque est oriens ex alto nomen honoris,
Qui nos lumen agens uisitat in tenebris,
Qui uenit de Edom, de Bosra ueste cruenta,
Pulcher, sanguineus, candidus atque rubrus,
Calcaturus erat qui solus torcular altum.
170
In cruce pensandus, membra cruore leuans.
Vnde sibi micuit stola candida, tincta rubore,
Quem ante et uel post quem non deus ullus erit,
Cuius transcendit sacra magnificentia caelos,
Cuncta tegens palma, sidera rura freta:
175
Quis te tunc sensus, domini pia mater, habebat,
Cum tibi talis erat fetus honore nouus?
Praemia quanta uterum implebant et gaudia pectus,
Caelorum artificem cum tua ferret humus?
O meritis radians dic, uirgo, putasne uidebas
180
Angelicos cursus ire, redire nouos,
Militiam caeli cum te seruare uicissim
Sentires animo, saepe leuata manu
Quae circa te acies, uel quando iter ire parares,
Milia per gressus concomitando tuos?
185
Quid Michahel faceret ductor sub principe celso!
Quid gereret Gabrihel, nuntius ille sacer?
Qualiter aut Rafahel occursum impenderet almae,
Te portante deum dum putat esse thronum?
Credo alter cuperet plantis substernere plumas,
190
Ille excussa ala subnitidare uiam;
Duceret iste auras, ne te grauis ureret aestas,
Ille leuans pinnas, uertat ut imber aquas,
Iste ad frena manum retinens, ne sarcina lapset
Neu pes offendat, pendula turba uolat.
195
Quot uigiles turmae, cum te et sopor altus haberet
Solaque dormitans tot uigilare dares?
Sidereo obsequio meritis dignissima uirgo,
Cum te diuinis cingeret ala choris,
Cuius honore sacro sol ipse tremisceret ortum,
200
Lunaque sub pedibus quaereret esse tuis
Artificique suo se machina subderet orbis
Ac miraretur per tua membra deum.
O uirgo excellens, uincens super omnia matres,
Quam genus erexit, cui deus alta dedit,
205
Cuius fructus adest et flos non perdit honores,
Quae nato es genetrix et tibi uirgo manes!
Felix quae generi humano sub Tartara lapso
Ad caelos facta es sors uia porta rota,
Aula dei, ornatus paradisi, gloria regni,
210
Hospitium uitae, pons penetrando polos,
Arca nitens et theca potens gladii bis acuti,
Ara dei adsurgens, luminis alta pharos,
Celsa super cedros et uasta cacumina montis,
Subque tuis plantis et rota solis adest;
215
Virgineo coetu dux sexu prima secundo,
Praelata astrigeris sola puella choris,
Figmentum figuli, super omnia uasa decorum
Atque creaturae fulgida massa nouae,
Candelabrum pulchrum, uerbi capiendo lucernam,
220
Quam formam sculpsit tam super astra faber,
Ornans Hierusalem sanctam, speciosa uenustas,
A facie templi uas in honore dei,
Exsuperans portas Sion splendore corusco,
Stans merito fidei gemma superba throni,
225
Ore diem iaculans; radios a fronte sagittans,
Luminibus rutilis lumen honore rotans,
Sidereum speculum, illustris domus omnipotentis;
Vultibus ex illis fulgura clara ferens,
Nomen honoratum, benedicta Maria per aeuum,
230
Ad laudem artificis nobilis artis opus,
Dulcis et angelico pretiosa puella relatu,
Omnes ultra homines dona decoris habens,
Inde rubore rosas, candore hinc lilia uincens,
Flos nouus ex terra, quod polus arce colat,
235
Crystallum electrum aurum ostrum concha alba zmaragdus:
Quo tua forma nitet, cuncta metalla iacent.
Nix premitur candore tuo, sol crinis honore,
Pallescunt radii, uirgo, decore tui,
Lychnites hebes est, cedit tibi Lucifer ardens,
240
Omnibus officiis lampade maior ades,
Occulti in terris sacramenti conscia summi,
Et secreta poli sunt patefacta tibi.
Dignus ager domini, generans sine semine frugem,
Et nec arata seges messe repleta places,
245
Sola sine exemplo fecunda et libera nexu,
Ignara amplexu mater opima sinu,
Virgo intacta manens, fidei ubertate marita,
Inscia coniugio feta negante uiro.
Accipis et nescis: sic reddis, ut integra constes;
250
Nec uiolata paris nec pariendo doles.
Et tamen est genitus deus et homo, uerus et unus,
Spiritus atque caro Christus, utrumque genus,
In deitate patri aequalis uel corpore matri,
Sed sine peccato de genetrice caro,
255
Factor dans legem, factus sub lege minister,
Ipse pater mundi, filius ipse tibi:
Vnde tuum, mater, generas natum atque parentem:
Hinc prolem, inde patrem; hoc deus, illud humus.
Cuius honore sacro genetrix transcendis Olympum
260
Et super astrigeros erigis ora polos.
Conderis in solio felix regina superno,
Cingeris et niueis lactea uirgo choris,
Nobile nobilior circumsistente senatu,
Consulibus celsis celsior ipsa sedens,
265
Sic iuxta genitum regem regina perennem,
Ornata ex partu, mater opima, tuo.
Occurrunt proceres et gloria magna Iohannis,
Noscens ante deum quam pareretur homo
Fratribus adscitis Paulo reliquisque beatis
270
Ductor apostolicus, fulgida palma Petrus.
Diligit has portas Sion super omnia Iacob,
Pro patribus genitos quos in amore deus,
Qui omnes ore sui ornati super astra coruscant:
Si sic discipuli, quid pia mater erit?
275
Hinc patriarcharum numero sociante prophetae
Conueniunt celso munera ferre throno,
Martyrii hinc inde cohors redimita coronis,
Principe cum Stephano ciuica turba poli,
Primitiae florum, Bethlemitica passio lactans,
280
Quae meruit nascens uiuere morte magis,
Italiae mundique caput quos Roma retentat,
Vrbs uel Alexandri aut Antiochenus ager,
Quos Hierosolymis aut quos Byzantion oris,
Quos Patras Ephesus Naddauer arce tenet,
285
Quos Oriens, Occasus habet, quos Africa et Arctos
Quosque sepultat humus, cingit et Oceanus.
Natio gens populus regiones agmina reges
Vndique currentes ad noua dona patris,
Aethiopes Thraces Arabes Daca Indus Alanus,
290
Aurora et Vesper, Persa, Britannus adest,
Intrantes in regna dei pietate redempti,
Gaudia uisuri regis in arce poli,
Quos recipit sacra porta Petri, quos ianua Pauli;
Postis ad Andreae limen Achaia petit.
295
Mattheus Aethiopes, Ephesenos ualua Iohannis,
Et quem quisquis amat hunc sua porta rogat.
Horum ante aduentum te qualiter ornat amator,
Portauit quem uterus, uirgo beata, tuus,
Dans tibi larga poli, cui tu domus arta fuisti,
300
Ventris pro hospitio restituendo thronum,
Componendo caput niueum diademate fuluo,
Et gemmis rutilam comet honore comam,
Adnectens niueo pretiosa monilia collo,
Fulguribus uariis pectora pura tegens.
305
Quam speciosum humeris imponit honoris amictum!
Splendore ardescens purpura tincta nitet.
O quotiens coctum zonae micat aura per aurum,
Pallida nec pallae est fimbria luce nitens!
Quis tibi digna canat, quantum decus exeat ore
310
Aut de ueste tui gemma uirore micet?
Quando strata iacet pedibus pretiosa zmaragdus,
Quando pauimentis alba topazus inest,
Quodque oculus non uidit agens, non audiit auris.
Ornamenta tibi haec, pia uirgo, nitent.
315
Cum regio ergo poli totusque exercitus astri
Te ornatam inspiciet, laudibus ora mouet.
Incipiens Michahel praeconia ferre beatae,
Cumque suis turmis haec tibi, uirgo, refert:
"O decus excellens, o femina forma salutis,
320
Partus fruge potens, uirginitate placens,
Per quam est se nasci dignata redemptio mundi
Et reparare genus quod tulit Eua ferox,
Hanc tibi, mater, opem legionum milia mille
Per classes resonant carmine uoce lyra".
325
Angelus inde tuos repetit paranymphus honores,
Qui tibi de caelis nuntia sancta uehit,
Dicens: "o felix, imitari nescia uirgo,
Cuius et agnus ouis conterit ora lupi,
Tartara disrumpens, patriae captiua reducens
330
Et libertati post iuga pressa refers".
Excipit has iterum ingeminans pars altera laudes,
Perstrepit et cunctis uox reuoluta choris.
Incipit inde alios producere terra fauores,
Zachariae genitus, uox tuba praeco sonus,
335
Cum Petro et Stephano ducibusque in milibus amplis
Agminibus mixtis plausibus alta canens:
"O uirgo insignis, benedicta, ad gaudia nata,
Auxilium terrae, fulgor honorque poli,
Ecce tuus florens uterus quae praestitit orbi!
340
Te generante fide nos paradisus habet.
Quid sumus aut fuimus? quos merserat Eua profundo,
De limo in caelum nos facis ire sinu".
Laudibus his, domini genetrix, fragor intonat astris
Militiaeque poli haec tibi clangor agit.
345
Ast ego ferre uolens uideor subducere laudes,
Nam tibi quisque cupit uoce fauere sacrae.
Mens oret genitum, sic matri digna loquatur,
Cuius amore pio uiuis honore nouo.
Pulchra super gemmas, splendorem solis obumbrans,
350
Alta super soles et super astra nitens,
Vellere candidior niueo, rutilantior auro,
Fulgidior radio, dulcior ore fauo,
Suauior et roseo nimium rubicundior ostro
Vincis aromaticas mentis odore comas.
355
Cara benigna micans pia sancta uerenda uenusta,
Flos decus ara nitor palma corona pudor,
Per quam omnes fines terrae meruere salutem
Gaudet et orbs totus, pontus harena polus:
Haec tibi qui indignus quamuis corde ore susurro,
360
Spes mihi sis ueniae, quae uehis orbis opem.