Venantius Fortunatus carminum appendix 2

Altre sezioni


Gloria summa patris natique ac spiritus almi,

      Vnus adorandus hac trinitate deus,

Maiestas, persona triplex, substantia simplex,

      Aequalis consors atque coaeua sibi,

5

Virtus una manens idem, tribus una potestas

      (Quae pater haec genitus, Spiritus ipsa potest),

Personis distincta quidem, coniuncta uigore,

      Naturae unius, par ope luce throno,

Secum semper erat trinitas, sine tempore regnans,

10

      Nullius usus egens nec capiendo capax.

Gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor,

      Qui das Iustinum iustus in orbe caput.

Rite super reges dominantem uindicat arcem

      Caelesti regi qui famulando placet.

15

Quam merito Romae Romanoque imperat orbi

      Qui sequitur quod ait dogma cathedra Petri,

Quod cecinit Paulus passim, tuba milibus una,

      Gentibus et stupidis fudit ab ore salem,

Cuius quadratum linguae rota circuit axem

20

      Eloquiique fide frigida corda calent.

Gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor,

      Qui das Iustinum iustus in orbe caput.

Ecclesiae turbata fides solidata refulget

      Et redit ad priscum lex ueneranda locum.

25

Reddite uota deo, quoniam noua purpura quidquid

      Concilium statuit Calchedonense tenet.

Hoc meritis, Auguste, tuis et Gallia cantat,

      Hoc Rhodanus, Rhenus, Hister et Albis agit.

Axe sub occiduo audiuit Gallicia factum,

30

      Vascone uicino Cantaber ista refert.

Currit ad extremas fidei pia fabula gentes

      Et trans Oceanum terra Britanna fauet.

Quam bene cum domino curam partiris amator!

      Ille tuas causas, tu facis ecce suas.

35

Dat tibi Christus opem, tu Christo soluis honorem:

      Ille dedit culmen, reddis et ipse fidem.

Nil fuit in terris quod plus daret ille regendum,

      Nec quod plus reddas quam ualet alma fides.

Exilio positi patres pro nomine Christi

40

      Tunc rediere sibi, cum diadema tibi.

Carcere laxati, residentes sede priore

      Esse ferunt unum te generale bonum.

Tot confessorum sanans, Auguste, dolores

      Innumeris populis una medella uenis.

45

Thrax Italus Scytha Phryx Daca Dalmata Thessalus Afer

      Quod patriam meruit nunc tibi uota facit.

Haec tua laus, princeps, cum sole cucurrit in orbe:

      Quo genus est hominum huc tuus intrat honor.

Gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor,

50

      Qui das Iustinum iustus in orbe caput.

Cui meritis compar nubens felicibus annis

      Obtinet augustum celsa Sophia gradum.

Quae loca sancta pio fixo colit, ornat amore

      Et facit hoc uoto se propiare polo.

55

Cuius opima fides Orientis ab axe coruscans

      Misit ad Occasum fulgida dona deo:

Regina poscente sibi Radegunde Thoringa

      Praebuit optatae munera sacra crucis,

Qua Christus dignans adsumpta in carne pependit

60

      Atque cruore suo uulnera nostra lauit.

Gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor,

      Quod tenet augustum celsa Sophia gradum.

O pietas huc usque rigans de fonte benigno,

      Cuius amor Christi fundit ubique fidem!

65

Ecce pari uoto, Augusti, certatis utrimque:

      Ipsa tuum sexum subrigis, ille suum;

Vir Constantinum, Helenam pia femina reddis:

      Sicut honor similis, sic amor ipse crucis.

Illa inuenit opem, tu spargis ubique salutem,

70

      Implet et Occasum quod prius Ortus erat.

Gloria summa tibi, rerum sator atque redemptor,

      Quod tenet augustum celsa Sophia gradum.

Per te crux domini totum sibi uindicat orbem:

      Quo nescita fuit, hoc modo uisa tegit.

75

Accessit genti maior fiducia Christi,

      Quando salutis opem spes oculata uidet,

Sensibus et duplicata fides, cum munere uestro

      Plus animae credant quod cruce teste probant.

Hoc Augusta colens, quod apostolus, instat aratro:

80

      Tu ligno, hic uerbo laetificatis agrum.

Haec iam fama fauet qua se septentrio tendit,

      Ortus et Occasus militat ore tibi.

Illinc Romanus, hinc laudes barbarus ipse,

      Germanus Batauus Vasco Britannus agit.

85

Pars tua cum cruce sit florens, Augusta, per aeuum,

      Cui facis extremis crescere uota locis.

Hanc prostrata solo supplex Radegundis adorat

      Et uestro imperio tempora longa rogat,

Atque ligans lacrimis coniuncta sororibus optat,

90

      Vt hinc uestra fides gaudia larga metat.

Felix Iustino maneas cum principe coniunx

      Ordine patricio cincta, Sophia, sacro.

Romula regna regens tribuas sua iura senatu

      Teque sibi dominam plebs trabeata colat.

95

Vota superna deus uotis felicibus addat

      Nec uobis pereat quod Radegundis amat,

Assiduo cantu quae puluere fusa precatur,

      Temporibus largis ut tibi constet apex.

Voto animo sensu studio bona semper agendo

100

      Sit tibi cura sui? sit memor ille tui.