Venantius Fortunatus carminum libri 11, 9

Altre sezioni


Sollicita pietate iubes cognoscere semper,

      Qualiter hic epulis te tribuente fouer.

Haec quoque prima fuit hodiernae copia cenae,

      Quod mihi perfuso melle dedistis holus;

5

Nec semel aut iterum, sed terque quaterque cucurrit,

      Cuius me poterat pascere solus odor.

Portitor ad tantos missus non sufficit unus;

      Lassarunt totiens qui rediere pedes.

Praeterea uenit missus cum collibus altis

10

      Vndique carnali monte superbus apex,

Deliciis cinctus quas terra uel unda ministrat;

      Compositis epulis hortulus intus erat.

Haec ego nunc auidus superaui cuncta gulosus:

      Et mons et hortus uentre tenetur iners.

15

Singula nec refero, quia me tua munera uincunt:

      Ad caelos uictrix et super astra uoles.