Venantius Fortunatus carminum libri 11, 7

Altre sezioni


Quae carae matri, quae dulci uerba sorori

      Solus in absenti cordis amore loquar?

Quas locus excludit mens anxia uoce requirit

      Et simul ut uideat per pia uota rogat.

5

Te peto, cara soror, matri pietate benigna

      Quod minus impendi tu famulare uelis.

Illa decens tecum longo mihi uiuat in aeuo

      Et tribus in Christo sit precor una salus.

Nos neque nunc praesens nec uita futura sequestret,

10

      Sed tegat una salus et ferat una dies.

Hic tamen, ut cupio, uos tempora longa reseruent,

      Vt soror et mater sit mihi certa quies.