Venantius Fortunatus carminum libri 11, 6

Altre sezioni


Mater honore mihi, soror autem dulcis amore,

      Quam pietate fide pectore corde colo,

Caelesti affectu, non crimine corporis ullo:

      Non caro, sed hoc quod spiritus optat amo.

5

Testis adest Christus, Petro Pauloque ministris,

      Eumque piis sociis sancta Maria uidet,

Te mihi non aliis oculis animoque fuisse,

      Quam soror ex utero tu Titiana fores,

Ac si uno partu mater Radegundis utrosque,

10

      Visceribus castis progenuisset, eram,

Et tamquam pariter nos ubera cara beatae

      Pauissent uno lacte fluente duos.

Heu mea damna gemo, tenui ne forte susurro

      Impediant sensum noxia uerba meum;

15

Sed tamen est animus simili me uiuere uoto,

      Si uos me dulci uultis amore coli.