Vnde mihi rediit radianti lumine uultus?
Quae nimis absentem te tenuere morae?
Abstuleras tecum, reuocas mea gaudia tecum,
Paschalemque facis bis celebrare diem.
5
Quamuis incipiant modo surgere semina sulcis,
Hic egomet hodie te reuidendo meto.
Colligo iam fruges, placidos compono maniplos:
Quod solet Augustus mensis, Aprilis agit;
Et licet in primis modo gemma et pampinus exit,
10
Iam meus autumnus uenit et uua simul.
Malus et alta pirus gratos modo fundit odores,
Sed cum flore nouo iam mihi poma ferunt.
Quamuis nudus ager nullis ornetur aristis,
Omnia plena tamen te redeunte nitent.