Tempora si solito mihi candida lilia ferrent
Aut speciosa foret suaue rubore rosa,
Haec ego rure legens aut caespite pauperis horti
Misissem magnis munera parua libens.
5
Sed quia prima mihi desunt, uel soluo secunda:
Profert qui uicias, ferret amore rosas.
Inter odoriferas tamen has quas misimus herbas
Purpureae uiolae nobile germen habent.
Respirant pariter regali murice tinctae
10
Et saturat foliis hinc odor, inde decor.
Hae quod utrumque gerunt pariter habeatis utraque,
Et sit mercis odor flore perenne decus.