Venantius Fortunatus carminum libri 8, 3

Altre sezioni


Culmina multa polos radianti lumine complent

      Laetanturque piis agmina sancta choris.

Carmine Dauitico plaudentia brachia texunt,

      Creditur et sacros tripudiare gradu.

5

Coetibus angelicis hominum sociata propago

      Reddit honorificum laudis amore sonum:

Alternis uicibus diuina poemata psallunt

      Atque creatori mystica uerba canunt.

Lucida sidereo caeli strepit aula tumultu,

10

      Laudibus et domini concutit astra fragor.

Hinc patriarcharum resonant modulamina uocum,

      Inter quos Abrahae est maxima palma fide.

A quo acceperunt, reddunt dehinc uerba prophetae,

      Moyses ante alios, dux mare teste, uiros.

15

Inde fauent fratres et celsa caterua piorum,

      Lumen apostolicum praemeditante Petro,

Qui ualet ex meritis cineres animare sepultos

      Et reuocare diem uoce iubente potest.

Hinc mercede pari sequitur pius ordo senatum,

20

      In quibus est Stephanus uictor honore prior,

Quos saxis gladiisque, fame site frigore flammis

      Ereptos terris iungit in astra fides.

Casibus heu uariis quos sic tulit ira furentis,

      Etsi mors dispar, lux tamen una tenet.

25

Inde dei genetrix pia uirgo Maria coruscat,

      Virgineoque agni de grege ducit oues.

Ipsa puellari medio circumdata coetu

      Luce pudicitiae splendida castra trahit.

Per paradisiacas epulas sua uota canentes

30

      Ista legit uiolas, carpit et illa rosas.

Pratorum gemmas ac lilia pollice rumpunt

      Et quod odoratum est flore comante metunt.

Eufemia illic, pariter quoque plaudit Agathe,

      Et Iustina simul consociante Thecla.

35

Hic Paulina Agnes Basilissa Eugenia regnant,

      Et quascumque sacer uexit ad astra pudor.

Felices quarum Christi contingit amore

      Viuere perpetuo nomina fixa libro!

Has inter comites coniuncta Casalia fulget,

40

      Temporibus nostris Arelatense decus,

Caesarii monitis luci sociata perenni

      Si non martyrii, uirginitatis ope.

Quos Liliola refert aequatis moribus ambos,

      Et claram heredem proxima palma manet.

45

Et quaecumque suos uigilans meditabitur actus,

      His erit egregio participanda gradu.

Concipiente fide Christi Radegundis amore

      Caesarii lambit regula quidquid habet;

Cuius pontificis refluentia pectore mella

50

      Colligit et riuos insatiata bibit.

Quantum fonte trahit, tantum sitis addita crescit,

      Et de rore dei plus madefacta calet.

Nec sibi, sed cunctis generaliter unica uiuens

      Felix angustam pandit ad astra uiam.

55

Sed tibi prae reliquis, mater pia, carior instat,

      Te legit excelso consociare choro.

Res probat ipsa tamen, quoniam quae filia constas

      Te matrem uotis optat habere suam,

Quamque suis genibus caram nutriuit alumnam

60

      Praeficit ecce, suo constituendo loco;

Et quae te semper baculi moderamine rexit

      Prompta sub imperio uult magis esse tuo.

Proficit illa sibi, cum tu praeponeris illi,

      Illa subit uotum te potiente gradu.

65

Ecce diem festum tandem pietate Tonantis,

      Quam precibus genetrix saepe rogabat, habet.

Cuius respirant tacito praecordia pulsu

      Angustosque animos gaudia larga replent.

Expectata nimis oculos ad tempora tendens

70

      Semine laetitiae dona superna metit.

Optat adhuc supplex unum quod restat honoris,

      Vt placeas Christo consocianda polo.

Qualiter haec capias labor esse uidetur agentis:

      Sed labor iste breuis fruge replendus erit.

75

Seruitio domini subdenda est ad iuga ceruix,

      Nec graue sed leue fit quidquid amore feres.

Non aliunde petas, in matre exempla require:

      Aspicis ante oculos quod mediteris opus;

Cum qua festinas simul esse in luce perenni,

80

      Condecet hic simili currere lege uiam.

Sit tibi dulce decus ueneranda Casaria praesens,

      Praesule Caesario non caritura suo.

Illos corde sequens mandataque corpore complens,

      Vt teneas flores, has imiteris apes.

85

Respice qui uoluit nasci se uentre puellae,

      Et domini summi qua caro carne uenit:

Spiritus intactum uenerabilis attigit aluum,

      Virgineam cupiens inhabitare domum,

Hanc deus ingrediens, hominis quae nesciit usum,

90

      Sola suo nato conscia uirgo uiro.

Concipiente fide nullo se semine lusit,

      Et quo factus homo est non fuit alter homo.

Virginitas felix quae partu est digna Tonantis,

      Quae meruit dominum progenerare suum!

95

Templa creatoris sunt membra pudica puellae

      Et habitat proprius tale cubile deus.

Quantum sponsa potest de uirginitate placere,

      Ipsa cui genetrix non nisi uirgo placet?

Sarra Rebecca Rachel Hester Iudith Anna Noemi

100

      Quamuis praecipue culmen ad astra leuent,

Nulla tamen meruit mundi generare parentem:

      Quae dominum peperit, clausa Maria manet.

Intemerata deum suspendit ad ubera natum

      Et panem caeli munere lactis alit.

105

Hoc ergo in sponsae nunc uiscera diligit ipse

      Quod prius in matrem legit honore sacer.

Pectora liberius penetrat sibi cognita soli,

      Et quo nemo fuit laetior intrat iter,

Haec sua membra putans quae nulla iniuria fuscat,

110

      Quae neque sunt alio participata uiro.

Mitis in affectu pectus complectitur illud,

      Promptus amore colens quo alter amator abest.

Cum sua regna deus pariter uelit omnibus esse,

      Hoc commune tamen Christus habere fugit.

115

Per paradisiacas epulas cupit esse coheres:

      Virgineam solus uult habitare domum.

Castra pudicitiae melius rex ipse tuetur;

      Si sibi non uiolet turba dicata fidem,

Ipse uoluntatem si uiderit esse fidelem,

120

      Proque suis famulis et deus arma tenet:

Lorica clipeo galea praemunit amantem

      Et stabilit solidum montis in arce gradum.

Ballista iaculans pro te mox exit in hostem,

      Perdat ut aduersos qui tibi bella mouent.

125

Currit ad amplexus post proelia gesta triumphans,

      Infigens labiis oscula casta sacris.

Blanditur refouet ueneratur honorat obumbrat,

      Et locat in thalamo membra pudica suo.

Siderei proceres, ad regia uota frequentes,

130

      Certatim ueniunt agglomerando chorum.

Quo praeter Cherubin, Seraphin reliquosque beatos

      Aligeros comites, quos tegit umbra dei,

Bis duodena senum concursat gloria uatum,

      Attonito sensu plaudere uoce, manu.

135

His uenit Helias, illis in curribus Enoch,

      Et nati dono uirgo Maria prior.

Iurisconsulti Pauli comitante uolatu

      Princeps Romana currit ab arce Petrus:

Conueniunt ad festa simul sua dona ferentes

140

      Hi quorum cineres urbs caput orbis habet.

Culmen apostolicum radianti luce coruscum

      Nobilis Andream mittit Achaia suum.

Praecipuum meritis Ephesus ueneranda Iohannem

      Dirigit et Iacobos terra beata sacros

145

Laeta suis uotis Hierapolis alma Philippum,

      Producens Thomam munus Edessa pium.

Inde triumphantem fert India Bartholomaeum,

      Matthaeum eximium Naddauer alta uirum.

Hinc Simonem ac Iudam lumen Persida gemellum

150

      Laeta relaxato mittit ad astra sinu,

Et sine rore ferax Aegyptus torrida Marcum,

      Lucae euangelica participante tuba.

Africa Cyprianum, dat Siscia clara Quirinum;

      Vincenti Hispana surgit ab arce decus.

155

Egregium Albanum fecunda Britannia profert,

      Massilia Victor martyr ab urbe uenit.

Porrigit ipsa decens Arelas pia dona Genesi

      Astris, Caesario concomitante suo.

Ipse Parisiaca properat Dionysius urbe,

160

      Augustiduno Symphoriane uenis.

Priuatum Gabalus, Iulianum Aruernus abundans,

      Ferreolum pariter pulchra Vienna gerit.

Hinc simul Hilarium, Martinum Gallia mittit,

      Te quoque, Laurenti, Roma, beate mihi.

165

Felicem meritis Vicetia laeta refundit

      Et Fortunatum fert Aquileia suum;

Vitalem ac reliquos quos cara Rauenna sepultat,

      Geruasium, Ambrosium, Mediolane, meum:

Iustinam Pataui, Eufemiam huc Calchedon offert,

170

      Eulalia Emerita tollit ab urbe caput.

Caeciliam Sicula profert, Seleucia Theclam;

      Et legio felix Agaunensis adest.

Europae atque Asiae quis lumina tanta recurrat!

      Vel tua quis possit pignora, Roma, loqui!

175

Vndique collectos diuersis partibus orbis

      Agminibus iunctis regia pompa trahit.

Intrant sidereo uernantes lumine portas,

      Excipit hos proceres urbs patefacta poli.

Incedit sensim tum praetextata potestas

180

      Ordine, patricio sic potitura loco.

Nobilitas caeli diues cruce, sanguine Christi

      Festinat festos concelebrare toros.

Paupertas terrae censu caeleste redundans

      Consulibus tantis regia uota colit.

185

Vndique distincte numerosa sedilia complent

      Attonitique silent rege loquente patres.

Maiestas arcana dei tum pondere fixo

      Alloquitur proceres quos sua dextra regit:

"Haec mihi pollicitum seruauit uirgo pudorem

190

      Nec uoluit placitam dilacerare fidem:

Sollicitis animis sponsi uestigia sectans

      Et mea uota petens inuiolata uenit.

Per tribulos gradiens spinae cauefecit acumen.

      Sentibus in mediis nescia ferre uepres.

195

Vipera serps iaculus basiliscus emorrois aspis

      Faucibus horrificis sibila torsit iners.

Inde sagitta uolans, hinc terruit arcus euntem:

      Doctast insidiis cautius ire suis.

Inter tot hostes nulli se subdidit insons;

200

      Vulnera suscepit, sed tolerando fugit.

Per tela et gladios tenuit mora nulla sequentem:

      Sed tam dura nimis non nisi ferret amor.

Ad me aures oculos animos suspensa tetendit:

      Cum terris iacuit, iam super astra fuit.

205

Singultus gemitus curas suspiria fletus

      Saepius audiui non abolenda mihi.

Abscondens aliis, nulli confessa dolores

      Intellecta mihi murmura clausa dedit.

Vidit forte meum quotiens in imagine uultum,

210

      Oscula dans labiis lumine fudit aquas;

Peruigil incubuit, si forte alicunde uenirem,

      Marmore iam tepido frigida membra premens.

Haec gelifacta meum seruauit in ossibus ignem:

      Visceribus rigidis pectus amore calet.

215

Corpore despecto recubabat in aggere nudo,

      Seque oblita iacens me memor ipsa fuit.

Fletibus assiduis exhausto umore genarum

      Siccatis oculis terra natabat aquis.

Et quia me uiuens carnali lumine quondam

220

      Cernere non potuit, misit amata precem.

Nam mihi sollicito nocturnis saepius horis

      Scripta suis lacrimis pagina lecta fuit,

Plena quidem uariis tremulo sermone querellis,

      Quod sine me solo maesta iaceret humo.

225

Cuius ab ore fluens natiuo gutta liquore

      Haec dedit in tremulis signa relata notis:

"Strata solo recubo lacrimans neque cerno quod opto,

      Tristis in amplexu pectore saxa premo.

Sponso absente manens tam dura cubilia seruo,

230

      Nec mea quem cupiunt membra tenere queunt.

Dic ubi sis quem exspecto gemens, qua te urbe requiram

      Quaue sequar, nullis femina nota locis.

Ipsa uenire uelim, properans si possit in astris

      Pendula sideream planta tenere uiam.

235

Nunc sine te fuscis grauiter nox occupat alis,

      Ipsaque sole micans est mihi caeca dies.

Lilia narcissus uiolae rosa nardus amomum,

      Oblectant animos germina nulla meos.

Vt te conspiciam, per singula nubila pendo

240

      Et uaga per nebulas lumina ducit amor.

Ecce procellosos suspecta interrogo uentos,

      Quid mihi de domino nuntiet aura meo.

Proque tuis pedibus cupio caementa lauare,

      Et tua templa mihi tergere crine libet.

245

Quidquid erit tolerem, sunt omnia dulcia dura:

      Donec te uideam, haec mihi poena placet.

Tu tamen esto memor, quoniam tua uota requiro;

      Est mihi cura tui, sit tibi cura mei".

Haec referens auidis iactabat brachia palmis,

250

      Si posset plantas forte tenere meas;

Cum decepta sibi sine me sua dextra rediret,

      Luminis instillans ora lauabat aquis.

Cum recubaret humo neque uicta sopore quieuit,

      Consuliturus ei saepe simul iacui,

255

Condolui pariter, lacrimarum flumina tersi,

      Oscula dans rutilis mellificata fauis.

Nunc igitur regnet placitoque fruatur amore,

      Quae mihi iam pridem pectore iuncta fuit".

Assensu fremit aula poli residente senatu.

260

      Nomen perpetuo scribitur inde libro.

Traditur aeternum mansura in saecula censum,

      Virginis in thalamos. fundit Olympus opes.

Inseritur capiti radians diadema beryllis,

      Ordinibus uariis alba zmaragdus inest.

265

Alligat et nitidos amethystina uitta capillos,

      Margaritato flexilis arte sinu.

Sardonyche impressum per colla monile coruscat,

      Sardia purpurea luce metalla micant.

Dextrae armilla datur carcedone, iaspide mista,

270

      Aut hyacintheo sudat honore manus.

Brattea gemmatam cycladem fila catenant,

      Sidereis donis arte sigilla tument.

Pulchra topaziacis oneratur zona lapillis,

      Chrysolitha aurata fibula claudit acu,

275

Veste superposita: bis cocto purpura bysso,

      Qualem nupta deo ferre puella potest.

His cumulata bonis thalamo regina sedebit,

      Atque poli solem sub pede uirgo premet.

Cui tamen hoc opus est, cum uirginitatis honore

280

      Vt placeat sponso mens moderata suo:

Inconcussa grauem teneat patientia uultum,

      Viribus ira suis ne labefacta ruat,

Neu faciles animos uentosa procella fatiget,

      Fluctibus in mediis anchora cordis agat.

285

Virtutum speciale decus patientia fulget:

      Qua gradiaris iter Iob tibi signa dabit.

Quidue loquar humilem, quem gratia celsa decorat?

      Et quantum ima petit, surgit ad alta magis.

Quo diuersa nimis diuisa est causa duobus:

290

      Qui iacet ille subit, qui tumet ipse cadit.

Haec exempla quidem Ioseph Faraoque dederunt:

      Tollitur ille lacu, mergitur iste freto.

Est etiam laudis stipendia poscere, tantum

      Ne premat ipsa suum pestis auara sinum.

295

Contentus minimis, si non maiora requirat,

      Pauper in angusto regnat habendo deum.

Sapphira uel mulier geminos largita minutos,

      Illa tenendo perit, haec sua dando manet.

O nimium felix quem non modo mollia frangunt,

300

      Iudice qui sese membra labore terit!

Spernit opum laqueos, unguenta toreumata fluxus,

      Vt custos animae sit rigor ipse suae,

Hoc etiam recolens, quid possit parcior usus:

      Sobrietas Iudith uincere sola facit.

305

Quidue animum dulcem memorem, quem gratia pascit,

      Cum intra se populos uiscera cara ferant?

Pacificus, gaudens unus complectitur omnes,

      Stringit in affectu pectora cuncta suo.

O nimium felix, florens bonitate uoluntas,

310

      Qua sine nil populo nec placet ara deo!

Hoc opus, ut quotiens aliquo mens fertur amaro,

      Firmet in aduersis spes comitata fidem.

Aspera non frangant, tumidos neque prospera reddant:

      Sic mediocre tenens cautius itur iter.

315

Haec bona sumit homo, tribuat si gratia Christi,

      Inspirante illo uel moderante gradum.

His ornata bonis radiantia lumina fundis,

      Has retinens gemmas tu quoque gemma micas.

Virginitas felix nullis aequanda loquellis,

320

      Nec si centenus suppleat ora sonus!

Quod prius est: sine sorde nitet uenerabilis orbi,

      Naturae proprium non uitiando bonum,

Corporis illaesum seruans pretiosa talentum,

      Perpetuas retinens nescia furis opes.

325

Non premit incluso torpentia uiscera fetu

      Aut grauefacta iacet pignore maesta suo.

Inter anhelantes animae seu corporis aestus

      In dubio pendens stamine fessa salus,

Quando suis iaculis uteri laesura tumescit

330

      Atque uoluptatis morbida crescit hydrops.

Vltra hominis habitum tantum cutis effera turget,

      Vt pudeat matrem hoc quod amore gerit.

Se fugiens propriis uerecunda parentibus aufert,

      Donec depositum sarcina soluat onus.

335

Quis gemitum partus uerbis aequare ualebit

      Aut cui tot lacrimas carmine flere uacet,

Cum sua secretum compago relaxat onustum

      Atque dolore graui uiscera fascis agit?

Victa puerperio membrorum porta fatiscit,

340

      Exit et ad lucem fors sine luce puer.

Si uiuat genitus, genetrix se oblita requirit

      Tristis et ad natum lumina lassa trahit.

Respicit expositum, nec iam sua mater, alumnum:

      Quae uix dum peperit, haec modo funus habet.

345

Nec mater fructu meruit nec uirgo uocari:

      Haec duo damna dolens se male nupta gemit.

Non ualidus ... spes rapta dolores,

      Nec fletu nati se fouet illa sui.

Non caras lacrimas infantis ab ore resorbet

350

      Aut teneras uoces lacte fluente rapit.

Tristis decrepito damnat sua uiscera luctu:

      Quo iacuit natus, heu, dolet ille sinus.

Quid si uita manet pueri nec semper habenda?

      Incipiat teneros ut dare uoce sonos,

355

Imperfecta rudis collidens murmura linguae,

      Cum matrem dulci fauce susurrus alit:

Contingatque nefas, rapiatur pectore matris?

      Aetas ad damnum creuit adulta suum.

Triste flagellatis genetrix orbata capillis

360

      Defuncti in labiis ubera sicca premit;

Infundens lacrimas lamenta resuscitat ardens

      Et gelidum corpus fonte tepente lauat.

Dilacerat faciem, crinem aufert, pectora tundit;

      Heu dolor armatus sic sua membra ferit.

365

Si uidet alterius natum, sua pignora deflet

      Aequalemque suum tristis obisse gemit.

Alter si ploret, currat, stet, gaudeat infans,

      Ante oculos nati ludit imago sui.

Quem semel effudit, per cuncta momenta requirit,

370

      Nec miserae matris pendet ad ora puer.

Quid si aliud grauius, moriatur ut ipse iugalis?

      Quae noua nupta fuit iam uiduata iacet.

De thalamo ad tumulum, modo candida, tam cito nigra

      Ante quibus caluit frigida membra tenet,

375

Construit exequias peruersaque uota celebrans

      Exornat tumulum, heu, spoliando torum.

Saepe maritalem repetit miserando sepulchrum

      Contemptaque domo funus amata colit.

Incumbit tumulo solacia cassa requirens;

380

      Cuius membra prius, nunc super ossa premit.

Fletibus irriguis, perituro carmine, luget:

      Funeris obsequio lumina perdit amor.

Quot mala plebeiae ueniant quis pandere possit?

      Vis bene reginae quae uiduata manet.

385

"Non ueto coniugium, sed praefero uirginis aluum

      Quod dat apostolica Paulus ab ore tuba.

Inclita uirginitas, caelos quae dote mereris,

      Cum thalamis Christi consocianda places,

Funera nulla gemis, sine limite gaudia sumis,

390

      Viuit amor semper nec tibi Christus obit.

Illic regna tenes, hic uincis et integra fulges

      Omni tuta loco, sanctificata deo.

Haec tibi, cara deo, meritis uenerabilis Agnes,

      Offero: quo placeas, tu faciendo colas,

395

Iudicis ut iussu munus tribuatur utrisque:

      Quando corona tibi, tunc mihi uel uenia.

Opto per hos fluctus animas tu, Christe, gubernes

      Arbore et antemna uelificante crucis,

Vt post emensos mundani gurgitis aestus

400

      In portum uitae nos tua dextra locet.