Venantius Fortunatus carminum libri 7, 24

Altre sezioni


Qui legis in pulchro circumdata uerba metallo,

      Si uenias purus, hoc imitaris opus.

Nam uelut argentum calida fornace probatur,

      Sic se purgato pectore prodit homo.

5

Qui uenis ad caros conuiua fidelis amicos,

      Quod minus est epulis plus in amore capis.

Non haec per pelagus peregrinus detulit hospes:

      Sume libens patrii quod genuere lares.

Quamuis doctiloquax te seria cura fatiget,

10

      Hac ueniens festos misce poeta iocos.

Sic tamen, ut propriam rationem seruet honestus,

      Nam solet incautus sermo mouere manus.

Vita breuis hominum, fugiunt praesentia rerum:

      Tu cole quae potius non moritura manent.

15

Erige iustitiam, sere pacem, dilige Christum,

      Expete delicias quas sine fine geras.

Pelle palatinas post multa negotia rixas:

      Viuere iucunde mensa benigna monet.

Causae irae strepitus sileant, fora iurgia leges:

20

      Hic placeat requies, quam dat amica dies.

Quem rogo, pacificos animos ad prandia defer:

      Hostem quaere alibi, si tibi pugna placet.

Deliciis mediis lites agitare recuses:

      Arma tibi campus, mensa ministret olus.

25

Si tibi magnanimus rigida uirtute uideris,

      Secure ad calices fortia bella refers.

Qui uenit huc nostrae dapes cognoscere mensae,

      Commendet positos gratia sola cibos.