Venantius Fortunatus carminum libri 7, 22

Altre sezioni


Sic tegat omnipotens radiantia culmina regis

      Atque eius causas arma superna regant,

Sic dominum ac seruos diuina potentia seruet

      Et patriae maneat hoc dominante salus,

5

Sic placido regi summus pius auctor ab alto,

      Qui dedit ante Petro, porrigat ipse manum,

Sic te longaeui comitetur gratia regis

      Et florente illo gaudia fixa metas:

Hoc rogo, quam citius ueniat quicumque iubetur,

10

      Ne grauet ultra animos hic mora tarda meos.

Nam festinato, statuit quod certa uoluntas,

      Si uotum acceleret, dulcius esse solet.

Illud enim nimium per uerba precantia posco,

      Commender domino te memorante meo.

15

Actibus excellens maneat per saecula felix

      Et memor ipse mei, dulcis amice, uale.