Venantius Fortunatus carminum libri 7, 16

Altre sezioni


Temporibus longis regali diues in aula

      Enituit meritis gloria, Conda, tuis.

Nam semel ut iuuenem uigili te pectore uidit,

      Elegit secum semper habere senem.

5

Quis fuit ille animus uel quae moderatio sensus,

      Cum fueris tantis regibus unus amor?

Mens generosa tibi pretioso lumine fulget,

      Quae meritis propriis amplificauit auos.

Floret posteritas, per quam sua crescit origo,

10

      Et facit antiquos surgere laude patres.

Nam si praefertur generis qui seruat honorem,

      Quanta magis laus est nobilitare genus

Qui cupit ergo suum gestis adtollere nomen,

      Ille tuum uelox praemeditetur opus.

15

A paruo incipiens existi semper in altum

      Perque gradus omnes culmina celsa tenes.

Theudericus ouans ornauit honore tribunum:

      Surgendi auspicium iam fuit inde tuum.

Theudebercthus enim comitiuae praemia cessit,

20

      Auxit et obsequiis cingula digna tuis.

Vidit ut egregios animos meliora mereri,

      Mox uoluit meritos amplificare gradus.

Instituit cupiens ut deinde domesticus esses:

      Creuisti subito, creuit et aula simul.

25

Florebant pariter ueneranda palatia tecum,

      Plaudebat uigili dispositore domus.

Theudebaldi etiam cum parua infantia uixit,

      Huius in auxilium maxima cura fuit.

Actibus eximiis sic publica iura fouebas,

30

      Vt iuuenem regem redderes esse senem:

Ipse gubernabas, ueluti si tutor adesses,

      Commissumque tibi proficiebat opus.

Chlotharii rursus magna dominatus in aula,

      Quique domum simili iussit amore regi.

35

Mutati reges, uos non mutastis honores,

      Successorque tuus tu tibi dignus eras.

Tantus amor populi, sollertia tanta regendi,

      Vt hoc nemo uolens surripuisset onus.

Nunc etiam placidi Sigibercthi regis amore

40

      Sunt data seruitiis libera dona tuis.

Iussit et egregios inter residere potentes,

      Conuiuam reddens proficiente gradu.

Rex potior reliquis merito meliora parauit,

      Et quod maius habet hoc tua causa docet.

45

Sic tuus ordo fuit semper maiora mereri,

      Vitaque quam senior tam tibi creuit honor.

Quae fuerit uirtus, tristis Saxonia cantat:

      Laus est arma truci non timuisse seni;

Pro patriae uotis et magno regis amore

50

      Quo duo natorum funera cara iacent.

Nec grauiter doleas cecidisse uiriliter ambos,

      Nam pro laude mori uiuere semper erit.

Laetitiam uultus hilari diffundit ab ore

      Et sine nube animi gaudia fida gerit.

55

Munificus cunctis largiris multa benignus

      Et facis astrictos per tua dona uiros.

Sit tibi longa salus placidis felicius annis,

      Atque suum reparet proles opima patrem.