Venantius Fortunatus carminum libri 7, 10

Altre sezioni


Quam cito fama uolat pernicibus excita pinnis

      Et loca cuncta suis actibus aucta replet!

Nam tibi cum Rhenus, mihi sit Liger ecce propinquus,

      Hic, Magnulfe, decens, magnus honore places.

5

Sic tuba praeconis Sigimundi missa cucurrit,

      Vt tua diffuso sint bona nota loco.

Quod tamen in breuibus uix signat epistula uerbis:

      Non quia cuncta canit, nec reticere cupit.

Iuridico in primis pollens torrente relatu

10

      Sic regis, ut reuoces facta uetusta nouis,

Cuius in officiis aequi cultoris aratro

      Semine iustitiae plebs sua uota metit.

Nemo caret propriis, alienis nemo recumbit:

      Sic facis ut populum non uacet esse reum.

15

Sollicitudo tua reliquis fert dona salutis,

      Et labor unius fit populosa quies.

Aequalis concors ut ab omnibus, alme, uoceris,

      Legibus hinc iudex, hinc bonitate parens.

Da paucis ueniam, quoniam mihi portitor instat:

20

      Nam de fratre Lupi res monet ampla loqui.

Sic tribuat dominus, meritis reparetis ut illum,

      Quem pariter tecum cordis amore colo.