Venantius Fortunatus carminum libri 7, 9

Altre sezioni


Officiis intente piis, memorator amantis,

      Prompte per affectum consuliture tuum,

Carius absentis nimium miseratus amici,

      Quando latente loco signa requirit amor:

5

Vnde meis meritis datur hoc, ut protinus esset

      Spes Fortunati cura benigna Lupi?

Exul ab Italia nono, puto, uoluor in anno

      Litoris Oceani contiguante salo:

Tempora tot fugiunt et adhuc per scripta parentum

10

      Nullus ab exclusis me recreauit apex.

Quod pater ac genetrix, frater, soror, ordo nepotum,

      Quod poterat regio, soluis amore pio.

Pagina blanda tuo sub nomine missa benigne

      Nectarei fontis me recreauit aquis.

15

Nec solum a uobis me dulcis epistula fouit,

      Missus adhuc in rem portitor ecce uenit.

Munera quis poterit, rogo, tot memor ore referre?

      Affectum dulcem pandere lingua nequit.

Sed tibi restituat rex cuncta supernus ab alto,

20

      Quae minimis fiunt qui docet esse suum.