Venantius Fortunatus carminum libri 7, 6

Altre sezioni


Lucifer ut nitidos producit in aethera uultus

      Clarior et laeto nuntiat ore diem,

Ornat eundo polum, terris quoque lampada mittit,

      Atque inter stellas lumine regna tenet:

5

Sic, Palatina, tuo diffundens lumina uultu

      Femineos uincis pulchrior ore choros;

Aut tibi sic cedit muliebris turba decore,

      Vt solis radiis lumine luna minor.

Clara serenatos permutat forma colores,

10

      Lilia nunc reparans, nunc uerecunda rosas.

Credite, nam si quis uultus conspexerit illos,

      Hic relegit flores quos dare uerna solent.

Pingere non possunt pretiosam uerba figuram

      Nec ualet eloquium mira referre meum.

15

Gratior incessu, sensu reuerenda pudico,

      Talis in ingenio qualis in ore nitor;

Blandior alloquio, placidis suauissima uerbis:

      Despiciamque lyram, si tua lingua sonat.

Pectore perspicuo sapientia prouida fulget,

20

      Ornatur sexus te radiante tuus.

Coniuge peruigili nituit magis aula mariti,

      Floret et egregia dispositrice domus.

Iure quidem magna est, quae est Galli filia Magni:

      Sed merito natae creuit honore pater.

25

Non aliter poterat nisi munere clarior esse,

      Quae meruit celso digna placere uiro.

Eligit e multis quam carus amaret amantem,

      Et iudex patriae iudicat ipse sibi.

Ambo pares iuncti longos maneatis in annos,

30

      Et quaecumque uolunt gaudia uestra ferant.