Venantius Fortunatus carminum libri 6, 10

Altre sezioni


Tempora, praecipiti uos inuidistis amori,

      Officium uoti quae uetuistis agi

Per lyricos modulos et fila loquacia plectris,

      Qua citharis Erato dulce relidit ebur.

5

Ecce uaporiferum sitiens canis exerit astrum

      Et per hiulcatos feruor anhelat agros.

Hinc metuens saniem, ne quo iacularer ab igne,

      Sanguine laxato brachia nexa gero.

Labitur unde cruor, nodo manus inde tenetur

10

      Et dextram innocuam uena soluta ligat.

Vt sine temperie ualidi sitis urat amoris,

      Causa meis uotis obstitit ista grauis.

Nescio quam prosit ratio perfuncta medellae:

      Me tamen inde nocet quod reticere facit.

15

Scribere si digitis sinerer, satis illa fuisset:

      Nunc mihi prima tui cura, secunda mei.

Ex studio studiis retrahor, silet unda Camenae:

      Carne fluit sanies, ne riget ore latex.

Musicus ignis abest, algent in fonte sorores,

20

      Nam sanguis latices hinc gelat unde ligat.

Si qua calens animo recitanda poemata pangam,

      Scis ipse hoc studium quam grauet arte labor.

Nam cruor ablatus magis otia lenta requirit,

      Quo neque frigus hiat nec uapor ustus arat:

25

Secretumque petit, neu flabilis aura flagellet,

      Quo recreans animum stat uiror, halat odor.

Ast ego posthabeo affectu mea seria uestro:

      Cura tui faciem, nam mea terga tenet.

Post sudorem habui modo nam dare membra quieti:

30

      Ordine postposito tempora rumpit amor.

Duco parum propriam, tibi dum uolo ferre salutem,

      Sed mea prospicio, cum tua uota colo.

Nunc cape parua, cate et pollens duilance Dynami,

      Clare decore tuo, care fauore meo,

35

Partibus Italiae aduecto mihi Rhenus et Hister

      Quem cecinere prius quam daret ipse locus,

Insignem specie, celsum lare, lege sagacem,

      Omnibus aequalem spe sale pace fide.

Incidit unde mihi, fateor, te sorte uidendi

40

      Arctoi gelida sub regione calor,

Plusque libens uultus efferueo totus in illos,

      Ad patriae reditus quam peregrina cohors,

Visibus atque tuis issem uelocius, ac si

      Ad patris amplexus de Telamone satus.

45

Vix quoque tam cupidus uario sinuamine sulcat

      Rusticus arte solum, nauita aplustre fretum.

Ex illo, celebrande, cliens stat pars mea tecum,

      Et uenis huc animae pars mediata meae,

Antea corde mihi notus quam lumine uisus,

50

      Quem mente astringo, si neque tango manu:

Brachia qui nec dum circum tua colla cateno,

      Quod digiti nequeunt, alligat illud amor.

Longius inde absens ibi sed pertingo quod opto:

      Quo pede non uenio, pectore totus eo.

55

Nos licet obstet Arar Rhodanusque, natamus amore,

      Nec uetat ire animum qui uetat ire gradum.

Legi etiam missos alieno nomine uersus,

      Quo quasi per speculum reddit imago uirum.

Fonte Camenali quadrato spargeris orbi,

60

      Ad loca quae nescis duceris oris aquis.

Hinc quoque non aliquo nobis abolende recedis,

      Quo fixus scriptis nosceris esse tuis.

Interiora mei penetrans possessor agelli,

      Felix perpetue, dulcis amice, uale.

65

Spectans oris opem melioraque sideris optans,

      Currat ut affatus, stet tibi longa salus.

Sacris Theodoro primo lare sede, Sapaudo

      Felici egregio, quem dedit orbis honor.

Albino eximio, Heliae claroque Iouino

70

      Pro Fortunato redde salutis opus.

Haec tibi nostra chelys modulatur simplice cantu:

      Sed tonet archetypo barbitus inde sopho.