Inclita magnarum processit gloria rerum
Et de rege pio sparsit ubique decus.
Quem grauitate animo sensu, moderamine legum
Praedicat occiduus sol oriensque uirum;
5
Qui quadripertitis mundi sub partibus amplis
Fructificante fide semina laudis habet:
Hinc cui barbaries, illinc Romania plaudit:
Diuersis linguis laus sonat una uiri.
Dilige regnantem celsa, Parisius, arce,
10
Et cole tutorem qui tibi praebet opem.
Hunc modo laeta fauens auidis amplectere palmis,
Qui iure est dominus, sed pietate pater.
De Childeberctho ueteres compesce dolores:
Rex placidus rediit, qui tua uota fouet.
15
Ille fuit mitis sapiens bonus, omnibus aequus:
Non cecidit patruus, dum stat in orbe nepos.
Dignus erat heres eius sibi sumere regnum,
Qui non est illo, laude loquente, minor.
Charibercthus adest, qui publica iura gubernans
20
Tempore praesenti gaudia prisca refert.
In tantum patruo se prodidit esse sequacem,
Vt modo sit tutor coniugis iste nepos,
Qui Childebercthi retinens dulcedine nomen
Eius natarum est frater et ipse pater.
25
Quae bene defensae placido moderamine regis
In consobrino spem genitoris habent.
Maxima progenies, generosa luce coruscans,
Cuius ab excelsis gloria currit auis:
Nam quoscumque uelim ueterum memorare parentum,
30
Stirpis honorificae regius ordo fluit,
Cuius celsa fides eduxit ad astra cacumen.
Atque super gentes intulit illa pedes,
Calcauit hostes tumidos, erexit amicos,
Fouit subiectos conteruitque feros.
35
Cur tamen hic repetam praeconia celsa priorum
Cum potius tua laus ornet honore genus?
Illi auxere armis patriam, sed sanguine fuso:
Tu plus acquiris qui sine clade regis.
Quos prius infestis lassarunt bella periclis.
40
Hos modo securos pacis amore foues.
Omnia laeta canunt felicia tempora regis,
Cuius in auspiciis floret opima quies,
Per quem tranquille terrarum frugis abundat
Deuotis populis est tua uita seges.
45
Cum te nascentem meruerunt saecula regem,
Lumine maiori fulsit in orbe dies:
Posteritate noua tandem sua gaudia cernens
Crescere se dixit prolis honore pater.
Qui quamuis esset sublimi uertice rector.
50
Altius erexit te ueniente caput;
Laetus in heredis gremio sua uota reclinans
Floruit inde magis spe meliore senes.
Ante alios fratres regali germine natus,
Ordine qui senior, sic pietate prior.
55
Praedicat hinc bonitas, illinc sapientia plaudit:
Inter utrumque decus te sibi quisque rapit.
De patruo pietas et de patre fulget acumen:
Vnius in uultu uiuit uterque parens.
Quas habuere ambo laudes tu colligis omnes
60
Et reparas solus lege fauente duos.
Semita iustitiae, grauitatis norma refulges
Et speculum uitae dat pretiosa fides.
Tranquillis animis moderatio fixa tenetur,
Qui portum in proprio pectore semper habes.
65
Tempestas nullo penetrat tua corda tumultu:
Ne sensu titubes, anchora mentis adest.
Constantes animos non uentilat aura susurrans
Nec leuiter facili mobilitate trahit.
Hinc bene disposito comitatur gloria cursu,
70
Quod se mature mens moderata gerit.
Consilium uigilans alta radice retractas
Et res clausa aliis est manifesta tibi.
Publica cura mouens proceres si congreget omnes,
Spes est consilii te monitore sequi.
75
Hinc quotiens felix legatio denique pergit,
Ingreditur caute quam tua lingua regit.
Quod tam mirifico floret patientia cultu,
Est tibi Dauiticae mansuetudo uitae.
Iustitiae rector, uenerandi iuris amator,
80
Iudicium sapiens de Salomone trahis,
Tu melior fidei merito; nam principis ampli
Traiani ingenium de pietate refers.
Quid repetam maturum animum, qui tempore nostro
Antiqui Fabii de grauitate places?
85
Si ueniant aliquae uariato murmure causae,
Pondera mox legum regis ab ore fluunt.
Quamuis confusas referant certamina uoces,
Nodosae litis soluere fila potes.
Obtinet adueniens fructum cui iusta petuntur:
90
Quem sua causa fouet praemia uictor habet.
Cuius clara fides ualida radice tenetur,
Antea mons migrat quam tua uerba cadant.
Spes promissa stat nullo mutabilis actu:
Pollicitata semel perpetuata manent.
95
Illa domus proprio de pondere tuta tenetur.
Quae fundamento stat bene fixa suo.
Cum sis progenitus clara de gente Sygamber,
Floret in eloquio lingua Latina tuo.
Qualis es in propria docto sermone loquella,
100
Qui nos Romanos uincis in eloquio?
Splendet in ore dies detersa fronte serenus:
Sinceros animos nubila nulla premunt.
Blanda serenatum circumdat gratia uultum,
Laetitiam populus regis ab ore capit.
105
Muneribus largis replet tua gratia cunctos:
Vt mea dicta probes. plebs mihi testis adest.
O bonitas immensa dei, quae diuite censu
Quod famulis tribuit, hoc putat esse suum!
Erigis abiectos, erectos lege tueris.
110
Omnibus in totum factus es omne bonum.
Protegat omnipotens pietatis munere regem
Et dominum seruet quem dedit esse patrem.
Ciues te cupiant tu gaudia ciuibus addas:
Plebs placeat famulans, rex pietate regat.