Venantius Fortunatus carminum libri 6, 1a

Altre sezioni


Victor, ab occasu quem laus extendit in ortum

      Et facit egregium principis esse caput,

Vis tibi digna ferat? nam me uel dicere pauca

      Non trahit ingenium, sed tuus urguet amor.

5

Si nunc Vergilius, si forsitan esset Homerus.

      Nomine de uestro iam legeretur opus.

Sigibercthe potens, generosis clare triumphis.

      Hinc noua te uirtus praedicat, inde genus.

Cuius rapta semel sumpsit Victoria pinnas

10

      Et tua uulgando prospera facta uolat.

Saxone Thoringo resonat, sua damna mouentes,

      Vnius ad laudem tot cecidisse uiros.

Quod tunc ante aciem pedibus prior omnibus isti.

      Hinc modo te reges unde sequantur habes.

15

Prosperitate noua pacem tua bella dederunt

      Et peperit gladius gaudia certa tuus.

Plus tamen ut placeas, cum sit uictoria iactans.

      Tu magis unde subis, mitior inde manes.

Est tibi summus honor, sed mens praecessit honorem,

20

      Moribus ut uestris debitor extet apex.

Iustitiae cultor pietatis amore coruscas:

      Quod te plus habeat. certat utrumque bonum.

Lingua decus uirtus bonitas mens gratia pollent:

      Ornarent cunctos singula uestra uiros.

25

Cunctorum causas intra tua pectora condis.

      Pro populi requie te pia cura tenet.

Omnibus una salus datus est quibus ordine sacro

      Tempore praesenti gaudia, prisca refers.

Catholico cultu decorata est optima coniux.

30

      Ecclesiae creuit te faciente domus.

Reginam meritis Brunichildem Christus amore

      Tunc sibi coniunxit, hanc tibi quando dedit,

Altera uota colens melius quia munere Christi,

      Pectore iuncta prius, plus modo lege placet.

35

Rex pie, reginae tanto de lumine gaude:

      Adquaesita bis est quae tibi nupta semel,

Pulchra modesta decens sollers * grata benigna.

      Ingenio uultu nobilitate potens.

Sed quamuis tantum meruisset sola decorem,

40

      Ante tamen homini, nunc placet ecce deo.

Saecula longa micans cara cum coniuge ducas.

      Quam tibi diuinus consociauit amor.