Venantius Fortunatus carminum libri 4, 28

Altre sezioni


Scribere per lacrimas si possent dura parentes,

      Hic pro pictura littera fletus erat.

Sed quia lumen aquis non signat nomen amantis,

      Tracta manus sequitur qua iubet ire dolor.

5

Nobilis Eusebiae furibundi sorte sepulchri

      Hic, obscure lapis, fulgida membra tegis.

Cuius in ingenio seu formae corpore pulchro

      Alte Minerua fuit, uicta decore Venus.

Docta tenens calamos, apices quoque figere filo,

10

      Quod tibi charta ualet hoc sibi tela fuit.

Dulcis in Eusebii iam desponsata cubile,

      Viuere sed tenerae uix duo lustra licet.

Vt stupeas iuuenem, sensum superabat anilem;

      Se quoque uincebat non habitura diu.

15

Conteriturque socer cui nata generque recedit:

      Haec letalis obit, ille superstes abit.

Sit tamen auxilium, quia non es mortua Christo:

      Viues post tumulum uirgo recepta deo.