Omne bonum uelox fugitiuaque gaudia mundi:
Monstrantur terris et cito lapsa ruunt.
Vt dolor acquirat uires cum perdit amantem,
Ante placere facit, durius inde premit.
5
Heu lacrimae rerum, heu sors inimica uirorum!
Cur placitura facis quae dolitura rapis?
Vilithute decens, Dagaulfi cara iugalis,
Coniugis amplexu dissociata iacet.
Corpore iuncta toro, plus pectore nexa marito:
10
Lucis in occasu uincula rupit amor.
Tempora cui poterant adhuc in flore manere,
Principium uitae finis acerbus habet.
Sanguine nobilium generata Parisius urbe
Romana studio, barbara prole fuit.
15
Ingenium mitem torua de gente trahebat:
Vincere naturam gloria maior erat.
Numquam maesta manens, uultu noua gaudia portans,
Nubila fronte fugans corde serena fuit.
Fudit ab ore iubar species redimita decore,
20
Protulit et radios forma uenusta suos.
Stirpe sua reliquas superauit pulchra puellas
Et rosea facie lactea colla tulit.
Splendida conspectu meliori pectore fulsit,
Digna micans animo nec pietate minor.
25
Cui quamuis nullus hac in regione propinquus,
Obsequio facta est omnibus una parens,
Diuinis intenta bonis, alimenta ministrans,
Qua mercede magis se satiasse uidet.
Haec data post obitum faciunt quoque uiuere functam:
30
Forma perit hominum, nam benefacta manent.
Corpora puluis erunt et mens pia floret in aeuo:
Omnia praetereunt praeter amare deum.
Orfana tunc auiae studiis adoleuit opimae
Inque loco natae neptis adulta fuit.
35
Tertius a decimo ut hanc primum acceperat annus,
Traditur optato consociata uiro,
Nobilitas in gente sua cui celsa refulsit,
Atque suis meritis additur alter honor.
Dulcis, ouans, alacris, studiis ornata iuuentus:
40
Quod natura nequit, littera prompta dedit.
Tres meruere tamen iuncti superesse per annos
Coniugioque suo corde ligante frui.
Ambo pares animo uoto spe moribus actu
Certantesque sibi mente decore fide.
45
Tempore iam certo est enixa puerpera prolem,
Damno feta suo, quae pariendo perit.
Abripuit teneram subito mors inuida formam,
Annos quippe duos, lustra gerendo tria.
Sic animam generans anima spoliatur et ipsa,
50
Spem peperit luci luce negante sibi.
Exemplum sed triste dedit fetura parenti:
Vnde redire solet, deficit inde genus.
Tertius esse pater cupiens, heu, solus habetur:
Crescere quo numerus debuit, ecce cadit.
55
Nam partus cum matre perit, nascendo sepultus,
Nil uitale trahens, natus in ore necis.
Plus fuerant soli, si tunc sine prole fuissent:
Addita posteritas abstulit id quod erat.
Infaustis uotis genitus de funere matris
60
Et genetrix nato mortis origo fuit.
Alter in alterius letali sorte pependit,
Inque uicem sibi mox ambo dedere necem.
Sed sensit grauiora dolens pater atque maritus,
Qui gemit uno obitu se sepelisse duos.
65
Pro uixdum genito lacrimas iam soluit humato,
Vidit quod fleret, non quod haberet amor.
Tristitiae cumulum tribuit cui rapta iugalis,
Dans longas lacrimas tempore nupta breui.
Consultum tamen illud habet de coniuge coniux,
70
Huic quia mercedis non uacuatur opus.
Nam quod ad ornatum potuit muliebre uideri,
Ecclesiis prompte pauperibusque dedit.
Hic nulla ex illis rebus peritura reliquit,
Vt modo praemissas diues haberet opes.
75
Quam bene distribuens sine se sua noluit esse!
Nam quae larga dedit, haec modo plena metit.
Condidit ergo sibi quidquid porrexit egenti,
Et quos sumpsit inops hos habet illa cibos.
Felices quos nulla grauant de morte secunda
80
Nec faciunt poenis subdita membra feris!
Dulcibus illecebris qui non sibi condit amarum
Nec per carnem animam uult sepelire suam,
Sed casta pietate manens sine crimine uitae,
Illius in luce hac praemia lucis emit.
85
Tempore quam paruo lacrimas aut colligit amplas
Aut, cui uita nitet, gaudia longa capit!
Hac de morte leuis dolor est; nam durius illud.
Hic quem uiuentem Tartara nigra tenent
Infelix quisquis maculosis actibus usus
90
Ante redemptorem se laqueasse uidet,
Nubibus inuectus cum uenerit arbiter orbis
Et tuba terribilis commouet arma polis!
His uenit Helias, illis in curribus Enoch,
Anteuiando suos hinc Petrus, hinc Stephanus.
95
Flore puellarum rosea stipante corona
Inter uirgineos prima Maria choros:
Hinc mater, hinc sponsa Agnes, Tecla dulcis, Agathe
Et quaecumque deo uirginitate placet.
Tunc ibi quis terror caeli assistente senatu!
100
Quid dicturae animae iudicis in facie?
Mox aut poena manet miseros aut palma beatos:
Quisque suae uitae semina iacta metit.
Sunt dicturi alii: "cade mons et comprime corpus",
Sed iussi colles ferre sepulchra negant.
105
Cogentur minimi quadrantem soluere nummi;
Nemo pedem remouet quo sua culpa trahit.
Spe uacui paleae similes mittentur in ignes,
Pascendis flammis fit caro nostra cibus.
Viuunt ad poenas aeterno ardente camino;
110
Vt cruciet grauius, mors mala non moritur.
Ne fessi recreent animas longo igne crematas,
Porrigit, heu, nullas flammiger amnis aquas.
Parte alia, meritis felicibus alta tenentes,
Fulgebunt iusti sol uelut arce poli.
115
Digni lumen habent, damnati incendia deflent,
Illos splendor alit, hos uapor igne coquit.
Res est una quidem, duplici sed finditur actu:
Nam cremat indignos quo probat igne pios.
Aeterna radiant paradisi in luce beati
120
Cum facie Christi regna tenendo sui.
Gratia quanta manet, uultus qui aspexerit illos!
Quantus honor hominum, posse uidere deum!
Si nimis erigitur fragilem qui cernit amicum,
Qualiter exultet qui uidet ora dei!
125
Lilia narcissus uiolae rosa nardus amomus,
Quidquid odorifero germine mittit Arabs
Iudicis in uultu, florentia lumina, uernant:
Sed super haec domini suauior efflat odor.
Nam quantum obsceno melior lux aurea plumbo,
130
Tantum tura deo, cedit et omnis odor;
Quantum nocte dies distat, sol lampade lunae,
Factori cedunt sic sua facta suo.
Cum uero iusti tanto splendore fruantur,
Congaudent nimium se caruisse mori.
135
De tenebris migrasse fauent in luce perenni,
Et magis ad bona tot tardius isse dolent.
Tu quoque ne lacrimis uras pia fata iugalis,
Cui modo creduntur huc meliora dari.
Nam si deplores meritis quae uiuit opimis.
140
Coniugis ipse bonis inuidiosus eris,
Praesertim quam sensu animo tibi corpore iunctam
Cum Christo semper corde fuisse refers.
Post domini uultus ad te si iussa rediret,
Fleret in hunc mundum se reuocare gradum.
145
Carius illa diem retinet quem perdere nescit,
Quam hunc quem timuit fine sequente sibi.
Nec graue funus agas cunctis natura quod offert,
Quod cum principibus participatur inops.
Nullum paupertas, non eripit ampla facultas,
150
Hoc commune simul diues, egenus habet.
Nam puer atque senes, niger albus, turpis honestus,
Debilis et fortis, mitis et asper obit.
Huc sapiens stolidus, probus improbus, * omnis
Plenior exiguus, paruus et altus adit.
155
Tardius aut citius currit sors ista per omnes,
Dissimili merito mors trahit una uiros.
Non decet ergo graues pro coniuge fundere fletus,
De cuius meritis te dubitare negas.
Felices nimium hic qui sine crimine praesunt?
160
Qui melius discunt uiuere post obitum!