Venantius Fortunatus carminum libri 4, 19

Altre sezioni


Partu terra suo fraudem non sustinet ullam:

      Quae dedit, haec recipit debita membra luto.

Hic uergente suo situs est Aracharius aeuo,

      Sex qui lustra gerens raptus ab orbe fuit.

5

Ipse palatina refulsit clarus in aula

      Et placido meruit regis amore coli.

Omnia restituit mundo quae sumpsit ab ipso:

      Sola tamen pro se quae bene gessit habet.