Quamuis pontificem premeret tremebunda senectus,
Attamen haec uoluit plebs superesse patrem;
Aut si naturae mutari debita possent,
Pro pastore suo grex properasset iter.
5
Sed quia non licuit, populum spes consulat illa,
Quod hunc pro meritis uexit ad astra fides.
Immaculata deo conseruans membra pudore
Exocius meruit iam sine fine diem,
Pectore sub cuius regnans patientia uictrix
10
Fluctibus in tantis anchora sensus erat.
Felle carens animus, placida dulcedine pastus,
Nesciit offensis ira referre uices.
Templorum cultor, recreans modulamine ciues
Vulneribus patriae fida medella fuit.
15
Qui tria lustra gerens in pontificatus honore
Pergit ad antiquos plebe gemente patres.
Non decet hunc igitur uacuis deflere querellis,
Post tenebras mundi quem tenet aula poli.