Ardua suscepi missis epigrammata chartis
Atque cothurnato uerba rotata sofo.
Percurrens tumido spumantia carmina uersu
Credidi in undoso me dare uela freto:
5
Plana procellosos ructauit pagina fluctus
Et uelut Oceanas fonte refudit aquas.
Vix modo tam nitido pomposa poemata cultu
Audit Traiano Roma uerenda foro.
Quid si tale decus recitasses in aure senatus?
10
Strauissent plantis aurea fila tuis;
Per loca, per populos, per compita cuncta uideres
Currere uersiculos plebe fauente tuos.
Sed tamen in uestro quaedam sermone notaui
Culmine de ueteri furta nouella loqui;
15
Ex quibus in paucis superaddita syllaba fregit
Et pede laesa suo musica cloda gemit.
Nunc? uenerande pater, prece uoto uoce saluto,
Commendans animum supplice corde meum.
Sit tua uita diu, cuius modulante Camena
20
Cogimur optatis reddere uerba iocis.