Turbine sub mundi cum persequebantur iniqui
Christicolasque daret saeua procella neci.
Frigore depulso succendens corda peregit
Rupibus in gelidis feruida bella fides;
5
Quo, pie Maurici, ductor legionis opimae
Traxisti fortes subdere colla uiros
Quos positis gladiis armasti dogmate Pauli
Nomine pro Christi dulcius esse mori.
Pectore belligero poterant qui uincere ferro
10
Inuitant iugulis uulnera cara suis;
Hortantes se clade sua sic ire sub astra
Alter in alterius caede natauit heros.
Adiuuit rapidas Rhodani fons sanguinis undas,
Tinxit et Alpinas ira cruenta niues.
15
Tali fine polos felix exercitus intrans
Iunctus apostolicis plaudit honore choris;
Cingitur angelico uirtus trabeata senatu:
Mors fuit unde prius, lux fouet inde uiros.
Ecce, triumphantum ductor fortissime, tecum
20
Quattuor hic procerum pignora sancta iacent;
Sub luteo tumulo latitat caeleste talentum
Diuitiasque dei uilis arena tegit,
Qui faciunt sacrum paradisi crescere censum
Heredes domini luce perenne dati.
25
Sidereo chorus iste throno cum carne locandus,
Cum ueniet iudex arbiter orbis, erit.
Sic pia turba simul, festinans cernere Christum,
Vt caelos peteret, de nece fecit iter.
Fortunatus enim per fulgida dona tonantis,
30
Ne tenebris crucier, quaeso feratis opem.