Venantius Fortunatus carminum libri 2, 10

Altre sezioni


Si Salomoniaci memoretur machina templi,

      Arte licet par sit, pulchrior ista fide.

Nam quaecumque illic ueteris uelamine legis

      Clausa fuere prius, hic reserata patent.

5

Floruit illa quidem uario intertexta metallo:

      Clarius haec Christi sanguine tincta nitet;

Illam aurum, lapides ornarunt, cedrina ligna:

      Huic uenerabilior de cruce fulget honor.

Constitit illa uetus ruituro structa talento:

10

      Haec pretio mundi stat solidata domus.

Splendida marmoreis attollitur aula columnis

      Et quia pura manet, gratia maior inest.

Prima capit radios uitreis oculata fenestris

      Artificisque manu clausit in arce diem;

15

Cursibus Aurorae uaga lux laquearia complet

      Atque suis radiis et sine sole micat.

Haec pius egregio rex Childebercthus amore

      Dona suo populo non moritura dedit.

Totus in affectu diuini cultus adhaerens

20

      Ecclesiae iuges amplificauit opes;

Melchisedech noster merito rex atque sacerdos

      Compleuit laicus religionis opus.

Publica iura regens ac celsa palatia seruans

      Vnica pontificum gloria, norma fuit.

25

Hinc abiens illic meritorum uiuit honore;

      Hic quoque gesturum laude perennis erit.