Ianua celsa poli terra pulsante patescit
Et recipit natos quos generauit humus:
Admiranda haec est occasio facta salutis,
Vt de morte sua praemia lucis emant.
5
Saturninus enim cupiens se nectere Christo
Carnali in habitu noluit esse diu,
Vincula corporei dissoluere carceris optans,
Plenius ut domino se sociaret homo.
Tempore maturo cum iam spes esset adulta,
10
Sumpserunt pretium uota beata suum.
Dumque sacerdotio frueretur in urbe Tolosa
Et populis Christum panderet esse deum,
Ostendens uerbis, addens miracula factis
Vt quod sermo daret consequeretur opus,
15
Gentiles animas rapiens de fauce tyranni
Subdebat regi qui dedit arma sibi.
Sed uitiata malis et plebs infecta uenenis,
Curari effugiens, aegra iacere uolens,
Comprendit male sana uirum, ad capitolia duxit
20
Atque suo medico uulnera plura dedit;
Pro pietate dolum, pro melle uenena rependens
Contra tutorem noxia bella mouet.
Subligat indomiti sanctum ad uestigia tauri
Et stimulat, fieret ne fuga tarda feri.
25
Pessima mens hominum, diri noua bestia monstri!
Nec tauri indomiti sufficit ira tibi?
Naturae rabidae feritatem adiungere nosti:
Quod per se nescit te stimulante furit.
Turba cruenta nocens, huius te uulnere perdis:
30
Etsi non illi, parcere disce tibi.
Hinc ferus impatiens mox curua per auia raptus
Passim membra pii fundit in urbe uiri.
Tum mulier collegit ouans et condidit artus,
Vna sed famula participante sibi.
35
Haec fuit insignis rapiendae causa coronae,
Gloria martyrii sic celebrata nitet.
Ante sepulchra pii dantur modo dona salutis
Et corpus lacerum corpora multa fouet.
Dic ubi, mors inimica, iaces? ubi uicta recumbis,
40
Quando uides sancti funere uota dari?
Quem male credebas obitu finire salutem,
Dat uitam multis et tenet ipse suam.
Huc captiua cubas quo te regnare putabas:
Inuadendo peris teque furendo necas.
45
Te tua poena premit, tua te fera uincula torquent,
Quos dare uis gemitus ipsa ferendo gemis.
Martyr ouans caelos retinet, tu liuida tristis,
Mors inimica tibi, Tartara nigra colis.
Florigera nunc sede manet sine fine beatus
50
Inter odoratos ture calente choros;
Non aliquas metuit placato iudice causas,
Praemia sed miles uictor habenda petit.
Digna triumphantem quae restat palma sequetur:
Pro te Christe, mori est gloria uita quies.