Venantius Fortunatus carminum libri 2, 6

Other sections


Vexilla regis prodeunt,

Fulget crucis mysterium,

Quo carne carnis conditor

Suspensus est patibulo.

5

Confixa clauis uiscera

Tendens manus, uestigia

Redemptionis gratia

Hic immolata est hostia.

Quo uulneratus insuper

10

Mucrone diro lanceae,

Vt nos lauaret crimine,

Manauit unda et sanguine.

Impleta sunt quae concinit

Dauid fideli carmine,

15

Dicendo nationibus:

Regnauit a ligno deus.

Arbor decora et fulgida,

Ornata regis purpura,

Electa digno stipite

20

Tam sancta membra tangere!

Beata cuius brachiis

Pretium pependit saeculi!

Statera facta est corporis

Praedam tulitque Tartari.

25

Fundis aroma cortice,

Vincis sapore nectare,

Iucunda fructu fertili

Plaudis triumpho nobili.

Salue ara, salue uictima

30

De passionis gloria,

Qua uita mortem pertulit

Et morte uitam reddidit.