Venantius Fortunatus carminum libri 2, 3

Altre sezioni


Virtus celsa crucis totum recte occupat orbem,

      Haec quoniam mundi perdita cuncta refert,

Quodque ferus serpens infecit felle ueneni,

      Christi sanguis in hac dulce liquore lauat;

5

Quaeque lupi fuerant raptoris praeda ferocis,

      In cruce restituit uirginis agnus oues.

Tensus in his ramis, cum plantis bracchia pandens,

      Ecclesiam stabilit pendulus ipse cruce,

Hoc pius in ligno reparans deperdita pridem,

10

      Quod uetiti ligni poma tulere boni.

Addita quin etiam uirtutum flamma coruscat,

      Dona quod obsequiis crux parat ipsa suis.

Denique sancta cruci haec templa Gregorius offers

      Dum pallas cuperet signa gerendo crucis,

15

Dona repente dedit diuina potentia Christus,

      Mox fuit et uoti causa secuta pii.

Pallia nam meruit, sunt quae cruce textile pulchra

      Obsequiisque suis crux habet alma cruces,

Serica quae niueis sunt agnaua blattea telis,

20

      Et textis crucibus magnificatur opus.

Sic cito pontifici dedit haec deuota uoluntas,

      Atque dicata cruci conscia uela placent.

Vnde salutifero signo tibi, clare sacerdos,

      Hoc cui complacuit reddere magna ualet.