Venantius Fortunatus carminum libri 1, 17

Altre sezioni


Munera parua nimis, pia, suscipe quaeso libenter,

      Quae magis ipsa decens munus in orbe micas.

Fluctibus e mediis ut haec daret insula uobis,

      Oceanus tumidas murmure pressit aquas.

5

Quae loca dum uolui properans agnoscere ponti,

      A Borea ueniens reppulit unda furens;

Prosperitas ut uestra tamen se plena probaret,

      Obtulit in terris quod peteretur aquis.