Venantius Fortunatus carminum libri 1, 16

Other sections


Agnoscat omne saeculum

Antistitem Leontium.

Burdegalense praemium,

Dono superno redditum.

5

Bilinguis ore callido

Crimen fouebat inuidum,

Ferens acerbum nuntium

Hunc iam sepulchro conditum.

Celare se non pertulit

10

Qui triste funus edidit:

Etsi nocere desiit,

Insana uota prodidit.

Deceptus arte noxia

Cassata deflet crimina,

15

Dum, quae putabat tristia,

Conuersa sunt in gaudia.

Exempla saeua protulit,

Calcanda cuncto tempore,

Vt iam sibi conscriberet

20

Decreta uiuo antistite.

Fucata res haec contigit,

Vitanda casto pectori,

Superstite ut praesumeret

Post fata quod uix debuit.

25

Grauat sacerdos ordinem

Qui episcopatum sic petit:

Praecepta qui complectitur,

Fugit honoris ambitum.

Hoc si cui sit debitum,

30

Coactus ascendat gradum:

Non se petente callide,

Sed dante Christi munere.

Ineptus est quis ipse se

Praeferre uult ecclesiae,

35

Nam rem sacratam sumere

Electio diuina sit.

Karus sacerdos ordinem

Hilarius non ambiit,

Martinus illud effugit,

40

Gregorius uis sustulit.

Leges refutant ambitum,

Inuasor omnis pellitur:

Quod respuunt praetoria,

Vitet nefas ecclesia.

45

Maligna erant certamina

De sede non tamen sua.

Quae nec pati desiderat,

Non inferat mens improba.

Nec longiore tempore

50

Versantur in hoc murmure;

Dum cogitant succedere,

Redit sacerdos qui fuit.

Orante plebe protenus,

Dum nemo credit, redditur:

55

Quae confluunt post tristia,

Maiora sunt haec gaudia.

Plausu fauebat ciuitas

Cui redit felicitas,

Orbata quem defleuerat

60

Patrem recepit anxia;

Quem uix putabat redditum,

Praeuenta uoto prospero;

Res mira quando cernitur,

Solet stupere uisio.

65

Recolligit rector gregem

Errore captum semitae;

Pastoris arce cognita

Gauisa sunt ouilia.

Sumpsit gradum quo tempore,

70

Regressus est eo die:

Quis non superno munere

Hoc contigisse praedicet?

Tantum nec ante praemium

Plebi fuit, cum factus est,

75

Laetata quantum tunc fuit,

Quando recepit praesulem.

Venite ciues, plaudite

Et uota uotis addite:

Quo facta sunt miracula,

80

Seruent eum caelestia.

Christus sereno lumine

Circumuolet quem reddidit,

Vt trina crescat gratia

Mercede uita gloria.

85

Ymnum canendo concrepet

Quisquis deo non inuidet:

Laus eius est qui praesulem

De mortis ore retrahit.

Zelante fido pectore

90

Tam uera dici non pudet.

Haec parua nobilissimo

Papae damus Leontio.